martedì 10 maggio 2016
COMMENTA E CONDIVIDI
«Tutus eas! Lapis iste prius tua furta loquetur» ( Ovidi Metamorphosen II, 696). Sic dixit Battus callido Hermae, boves consanguinei sui Apollonis cupienti furari. Battus, cuius nomen significat «garrulus», pollicitus est Hermae se nemini furtum gregis Apollonis ab Herma factum divulgaturum esse. Sed Hermes, mutata veste, accessit Batto, praemium promittens ei si diceret quo boves Apolloni subducti essent. «'Sub illis montibus – inquit – erunt', et erant sub montibus illis» (Ibid., 702-703). Sic franxit Battus promissum Hermae, qui vicissim Battum «in durum silicem» vertit, «qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito vetus est infamia saxo» (706-707). Veniam mihi date, lectores carissimi, si nunc «partes Batti» ago. Equidem ego vobis «furtum» Hermae divulgare volo: non vero furtum bovis, sed solis. Quia, hesterno die, Apollo, ut mos est, quadrigas suas per caelum ducere incepit. Hora autem prima post meridiem, Hermes repente venit ac iubar, quamvis minimum, Apolloni subduxit. Enimvero usque ad occasum solis Hermes candorem Apollonis aliquantulum obscuravit. De quo argumento loquor? Nempe de transitu stellae Mercurialis trans stellam solarem nostram! Nam planeta Soli proximus, «Mercurius» denominatus, levissime Solis lucem heri praeclusit. Hic «transitus Mercurii», ut astronomi dicunt, ter vel quater decies per saeculum contingit. Cum orbita stellae Mercurii alio in plano est quam Terra, fieri solet ut ea iaceat in caelo aut supra aut infra Solem. Re vera stella Mercurii saepe vesperi conspicitur in inferiore parte horizontis. Heri autem, telescopio praeditus, egomet vidi, in reflexione nitidae faciei Soli, exiguum disculum atrum moventem, quippe qui – mirabile visu! – umbram stellae Mercurii in minuscula charta expresserit. Sed quid nostra refert exiguam imaginem umbrae alicuius planetis in minuscula charta expressam conspicere? Haud paulum. Quoniam, anno MCMXVI, quidam transitus Mercurii huiusmodi demonstrat Albertum Einstein, theoria relativitatis ornatum, orbitam anomalam stellae Mercurii recte praedixisse. Dii, tamquam Mercurius, sunt callidi, sed homines semper callidiores. © RIPRODUZIONE RISERVATA torquatus
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: