martedì 17 maggio 2016
COMMENTA E CONDIVIDI
Cum in postremo commentariolo scripserim de Mercurio, in hoc velim discutere nomina aliorum planetarum. Venus, ut inter omnes constat, dea fuit amoris. Paris elegit eam super Iunonem et Minervam tamquam pulcherrimam dearum. Cum itaque secundus planeta nostri systematis solaris nitidissimus in caelo sit, minime mirum est eum appellari nomine Veneris. Terra est tertius planeta apposito Soli. Cum globus terrestris noster uberrimus sit plantis, herbis, arboribus necnon entibus viventibus omnis generis, ille profecto agnominatur a dea «Tellure» vel «Terra», quae saepe depingitur cum cornucopia vel sportula florum et fructuum. Etenim planetae nostri ubertas mirum in modum apparetur ex imaginibus photographicis ab astronautis in Statione Siderali Internationali factis. Dea vero Luna divinitus repraesentat satellitem qui circuit Terram. Interdum haec dea habetur tamquam coniunx Solis, atque nonnumquam exhibetur tamquam «diva triformis» cum Hecate et Proserpina. In Carmine Saeculari, illa ab Horatio vocatur «siderum regina bicornis». Stella erans quartus a Sole vocatur Mars, propter colorem rubiginem qui parilis est sanguini, quem colorem multae gentes antiquae, sicut Aegypta, etiam conspexerunt. Mars, ut notum est, deus fuit belli, discordiae et contentionis. Minus fortasse notum est planetam Martem duos admirabiles satellites habere, Phobon et Deimon: alter fuit equus qui carrum Martis trahebat, alter sodales Martis. Iuppiter maximus est planeta systematis nostri solaris, quam ob rem accepit agnomen suum a potentissimo deo Olympico. In modo simili satellitibus planetae Martis, satellites Iovis nomina receperunt a personis mythologicis qui consortium habuerunt cum deo deorum. Saturnus fuit nomen dei Graeci qui vocatur Cronos, qui artem agriculturae et rerum rusticarum gubernavit necnon pater Iovis fuit. Cum vero Romani hoc nomen planetae sexto imposuissent, haud sciverunt eum «gigantem gasiformem» multos anulos mirificis coloribus aetheriis habere. Hi sunt planetae oculis nostris visibiles. Sed etiam his temporibus corpora coelestia a personis mythologicis ab astrologis appellantur. © RIPRODUZIONE RISERVATA torquatus
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: