martedì 4 ottobre 2016
«Caelum ipsum petimus stultitia» (Horatius, Carmina I, 3).Quingenti anni iam sunt elapsi, cum Thomas Morus edidit illud non festivitate solum, sed etiam philosopha gravitate illustrissimum opus quod inscribitur Utopia; quo suis aequalibus, etiam tunc novitate Americani orbis perculsis, ita stimulos admovere voluit, ut per figmentum insulae inventae de optimo rei publicae genere cogitarent.Ita enim narravit, quidquid eius incolis agebatur, ut nihil melius aut salubrius esse posset ad bene beateque vivendum. Nec tamen quemquam fugit illam civitatem, ut praestantissima videtur, ita locum in terris reapse nullum habere: id utique ipsa Utopiae appellatione significari. At monumenta litterarum alia sunt omnino quam vera aedificia, neque lapideis fundamentis, sed sublimibus indigent pectoribus, ut denique in altum erigantur. Quod cum de Utopia factum esset – o di boni – quanta surrexit magnificentia! Nam ceteri multi, Mori vestigiis insistentes, spem sibi addiderunt atque plurima, quae in hominum societate restituenda censebant, nisi re vera mutare potuerunt, at saltem cogitatione animoque reformarunt. Ea scilicet est omnis Utopiae vis, ut homines ad meliora semper incitet atque informet.Verum enimvero homines qui nunc sunt, quasi caveant praemoniti ne forte decipiantur, nihil iam mente confingere audent, quod praestantius veritate videatur, atque adeo quae Utopia fuit, in Dystopiam versa est. Mirum enim quot spectacula praebeantur, quibus res non solito meliores, sed multo deteriores nostris obiciantur oculis, quasi velimus atram quandam voluptatem delibare, experientes quam propius adhuc ad abyssum procedere liceat. Tunc tandem, res terrenas fastidientes, ad sidera aspicere incipimus, tamquam si nobis inde lumen aliquod aut spem beatitudinis emendicare possemus. Adeo scilicet in desperationem incidimus, ut satius credamus in nescio quo orbe novam vitam incipere, quam praesentem reformare.At, fremant omnes licet, dicam quod sentio: tempus iam est, ut rursus magna sperare discamus, quae ideo maiora erunt, quod saeculorum usu atque experientia temperata. Quid enim iuvat de proprio statu lamentantem vanis timoribus obnubilari? E contra, si quid in nobis, si quid in humana societate mutare studemus, quamvis longum atque arduum sit, primum animo percipiamus oportet, unde alii quoque quasi igniculis diffusis accendantur. Ceterum id semper est memoria custodiendum: quod nemo quicquam meruit, nisi sperare ausus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: