martedì 3 gennaio 2017
Iacobus Leopardi, poeta ille praeclarus, in suis Opusculis moralibus circumforaneum inducit fastorum venditorem, qui quidem Kalendaria proponens transeuntes allicit, itemque annum insequentem longe praeterituro meliorem portendit. Unus autem ex hominibus, qui illac forte ambulabant, consistens venditorem rogavit quo ex tempore illos fastos vendere coepisset. Qui, cum se vicesimum iam annum eo munere fungi respondisset, rursus interrogatus est cui praeteritorum annorum similem speraret fore sequentem. Haesitare ille, cunctari, balbutire, nescire quidnam huic tam importuno viro responderet. Nam redire ad praeteritos vel iucundae iuventutis annos nullo prorsus modo adduci poterat ut vellet; vitae enim, etiam cum laeta videtur esse, numquam non aliquid amari miscetur, quod iterum gustare nemo desiderat. Mirum hoc colloquium concludit vir ille, qui censet nemini plus boni quam mali in vita umquam contigisse; neminem enim renasci velle, si forte denuo mala pati pariterque bonis frui debeat, quae iam expertus sit. Unde colligitur vitam pulchram non eam esse, quam noverimus, verum eam modo, cuius nondum ullam gustaverimus partem: non igitur praeteritam, sed futuram, idest modo mente fictam.
Contendit ergo Iacobus noster tempora esse in dies peiora aut saltem mala esse perpetua, neque umquam nos posse inita subductaque ratione confidere futuras aetates praestantiores quam elapsas fore. Nihilominus nos amicis familiaribusque quotannis praecari solemus ut iis novus annus laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior. Frustra hoc quidem an temere faciamus dubito: nam corrumpi omnia circa nos videmus, res in peiorem statum identidem delabi, adeo ut vix nobis afflictis spes, ultima dea, maneat quae animos consoletur. Quid faciamus? Saeculum est.
Vetus ista querella: fortasse vel protoplastus laudator temporis acti fuit. At Augustinus nos monet: «“Mala tempora, laboriosa tempora”, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. “Malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset”. Quid est autem malus mundus? Non enim malum est caelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: