martedì 31 gennaio 2017
«Omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certus est in caelo definitus locus, ubi beati aevo sempiterno fruantur» (Cicero, De re publica, 6, 13)
Ferunt venisse nudius tertius aut quartus animum quendam ad caelorum portas, qui, dum est in hac mortalium commoratione versatus, statura fuit humilis, animo immensus, genere Parthenopeus, gloria honoreque mundanus, gravis eloquentia, habitu specieque reverendus, beneficiis erga alios liberalissimus. Cuius adventum cum sensisset divus Petrus, ad eum accessisse atque, dissipata animorum turba, quae his temporibus caelestes aditus hospitii causa concelebrat, evocavisse ut primus ad beatorum delicias progrederetur. Illum vero, qui sese vivus numquam tanti existimavit, parumper in loco haesisse, at, ne forte tam benignum hospitium neglegere videretur, tandem lento gradu, ut solebat, concessisse.
Hic autem quaedam ex illis umbris, quae in serie iam dudum ante portas exspectabant, quaeque tot crucis sanctorumque ornata imaginibus adstabat, ut etiam angelis divinas illas portas custodientibus mirus insolitusque videretur, increpuit et «Atat!» inquit «Istane praemia impietati rependitis? Iste homo nulla vixit religione retentus!». Quod cum Petrus audivisset excanduit itaque tonans exclamavit: «At quid tu ista adversus divinium arbitrium cornicaris? Anne ignoras non eos bonos ab Eodem haberi, qui crucem auream in pectore quasi tropaeum ostentent, sed qui eam factis vitaque ferunt? Cave, modicae fidei homo, ne in hoc viro minorem fidem esse credas, quod ab eo rarius Dominum nostrum alta voce invocatum audisti. Multos enim, qui huc Eius nomen paene cantitantes advenerunt, Ipse nequaquam agnovit forasque velut ignotos eiecit. Alios vero, qui, dum in terris fuerunt, veram iustitiam sitiverunt, qui numquam suam, aliorum semper fortunam luxerunt atque adeo se suaque omnia pro eorum bono tradiderunt, qui fluxam paupertatem spernentes, aeternas atque, ut ita dicam, universales hominum arcas locupletarunt, eos saepius vidi in has sacras aedes omnibus honoribus accipi, quam alios quoslibet. Quare, si sapis, locum iam cede atque huic virorum optimo obtrectare desine!».
Haec igitur Gerardo illi Marottae, cum modo exstinctus esset, ni fama me fallit, contigerunt. Sospitet eum Deus in suo sinu sempiterne!
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: