martedì 28 giugno 2016
«Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici» (De Officiis I, 22). Cuique nostrum nullum est opus gravius quam proprium officium erga familiam, societatem et rem publicam discernere et implere; opus quod per totam cuiuspiam vitam extenditur. Homo sane, ut dicit Aristoteles, est naturaliter zoon politikon, nempe «animal politicum», ideoque, ut Thomas Aquinas exponit, «aptus natus convivere aliis». Doctor Communis addit quod «manifestum est autem, quod melius est ipsum convivere amicis et virtuosis, quam extraneis et quibuscumque».Fortasse hunc locum legerunt qui suffragium pro disiunctione Britanniae ex Unione Europaea die XXIII mensis Iunii tulerunt. Quomodocumque factum sit, nunc omnes sunt comites pavoris, formidinem patientes de tempore futuro. Quispiam pecuniam in speculationem bursae collocat, eam etiam dat in aleam atque inconstantiam mercaturae inops contemplatur.Ac tamen quaestio per hoc plebis scitum tractata non pertinet tantum ad rem oeconomicam quantum ad rem publicam, cum rationes emptionis et venditionis pendent ex ipsa electione hominum. Praeterea, quatenus interest Statum temperare negotia inter nationes, etiam mercatura internationalis pendet de electione hominum, et ideo de modo quo homines se gubernare discernunt. Sed, ut Cicero ostendit in opere De re publica, haud facile est optimum modum homines gubernandi eligere. Cum Laelius quaerit sententiam Scipionis de optimo modo gubernandi, hic «eorum nullum ipsum per se separatim» probat, sed anteponit «singulis illud quod conflatum fuerit ex omnibus». Monarchia prodest debilioribus si rex «nomen quasi patrium» habet et bono civium suorum «ut ex se natorum» consulit. Oligarchia commodius utilitati civium prospicit, cum optimates «plus fore dicant in pluribus consilii quam in uno». Populus qui fovet democratiam «maxima voce clamat (…) neque se uni neque paucis velle parere». Denique «ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in conparando difficile ad eligendum sit quid maxime velis».Immo vero difficillime. Utrum bonum an malum futurum sit Britanniam necessitudines cum Unione Europaea renuntiare, nemo pro certo affirmare potest. Attamen certum est quod, si omnes partem nostram pro familia et pro patria suscipimus, finem ad quem nati sumus serius ocius attingemus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: