Cum mentionem de litore fecerim in commentariolo hebdomadis proximae, nunc velim attentionem dirigere ad oceanos. Quantum enim magnitudinem et profunditatem maris miremur quotiescumque ei opponemur, quis nostrum infitiari potest? Tempore aestivo, mare non est locus solum cutis apricandae, sed etiam animi recreandi.Enimvero mare est locus tam tranquilitatis quam terroris. Vergilius utramque proprietatem in libro primo Aeneidos insigniter describit. Pallas, ira in «classem Argivom» succensa, «rapidum iaculata e nubibus ignem/ disiecitque rates evertitque aequora ventis». Enimvero nulla res terrificat nos plusquam tempestas in mare. Procella enim commutare potest totam cuiuslibet vitam. Mare turbidum convertit Ionam, Petrum fecit ut crederet (cfr. Librum Ionae 1,12 et Matt. 13,40). Sed quo violentius mare intumescit, eo citius desidet. Neptunus, irritum faciens opus Aeoli, verbum dixit, et «citius tumida aequora placat/ collectasque fugat nubes, solemque reducit». Nihil enim tranquillat nos plusquam mare placidum.Siquidem cras, scilicet die VIII mensis Iunii, «Mundialis Oceanorum Dies» celebrabitur, denuo aestimanda est a nobis potestas maris, non modum quia mare intumescit et desidet, sed etiam quia vivificat terram. Oceani non solum continent maiorem partem aquae quae invenitur in planeta, sed etiam maximam varietatem entium viventium, quorum multa sunt adhuc nobis ignota. His temporibus, in periculum vocantur «plancta», quae magnam habent vim in catena alimentaria.His aliisque de causis, oportet ut homines efforment modum meliorem ad oceanos gubernandos. Cooperatio internationalis promoveri debet ut oceani, qui «nulli et omnibus» pertinent, sedulo observentur et protegantur. Foedera inter populos certe efficiant ne oceani circumiectis et purgamentis et toxicis contaminentur.Hoc anno, Dies Mundialis Oceanorum dicatur argumento: «Oceani salubres, saluber planeta». Omnes et singuli homines agunt partes in maribus mundandis. In principio, «spiritus Dei ferebatur super aquas» (Gen 1, 1). Itaque, si spatium volumus dare Deo ut etiam hodie «nova» condat, in pristinum reddamus maria et renovabitur facies terrae.
© Riproduzione riservata