«Olim Testes fastis, sacraeque minoribus arae / perstabant tumuli: hinc Larium responsa dabantur: / nec non et iusiurandum super ossa parentum / horrendum sanctumque fuit: quas religiones / virtutes patriae, et pietas his abdita, ritu / quamvis diverso, multos tenuere per annos». Ita Hugo ille Phoscholos (ut Graece ipse se appelitare solitus erat). Sed haec, ut videtur, prius fuere: nova enim haec nostra aetas, efferata et in inauditam relapsa barbariem, omnem etiam mortuorum honorem ac pietatem abiecit. Libitinarii alii enim, uni sordido lucro inhiantes, ligneis metallicisque feretris, quibus vita defunctorum corpora erant inclusa, malleorum scalpellorumque ope fractis, misera mortalium cadavera extracta in squalidos saccos cruore lutoque oblitos iniciebant, dein in capsas ex charta spissiore immissa ad ustrinas mittebant: hoc enim pacto non modo minore pretio mera corpora comburere poterant, verum etiam ex ligno et zynco, ex quibus capuli erant confecti, separatim divenditis lucellum haud parvum corradere studebant. Fetor vero, quo putria perolere solent inhumata cadavera, ad operariorum quorundam nares pervenerat, qui in propinquo opus faciebant: unde immane hoc scelus, quod iam pridem patrabatur, tandem detectum est. Ante hos aliquot annos vero aliorum vespillonum ac libitinariorum accepimus ita inter se loquentium voces subauscultando exceptas: "Hodie mane puellulae corpus allatum est: estne cremandum? " "Vah -inquit alter- non est operae pretium: cum minimo modulo sit, in purgamenta illud proice!" Custodes publici LX saccos cinerum plenos invenerunt, in quibus reliquiae duorum milium mortuorum hominum commixtae iacebant. Inter quisquilias in campo
vicino deiectas membra cruenta, trunca corpora etiam infantium in smegmata conversa reppererunt. Alibi mortuorum corpora iam nonnullos annos in receptaculo quodam putrescebant, dum consanguinei et affines flores spargebant in sepulcris, ubi suorum ossa, quae scelestorum globis cremanda commiserant, condi credebant; centenorum ossa defunctorum sine nomine et in unum acervum confusa sunt inventa. Nihil autem mirandum: si enim homines, qui nunc sunt, omnia venalia habent; si ne vivos quidem respiciunt; si clamant ubique «O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; / virtus post nummos!» Si «haec Ianus summus ab imo prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque», quid aliud exspectamus?
© Riproduzione riservata