martedì 28 gennaio 2014
Finge tecum animo immensum specum cuius in imo recessu sedeant usque ab infantia captivi quidam qui capite vinculis et catenis impedito cogantur ad fundum tantum cavernae ante se spectandum. Eorum post terga late splendet ignis quem captivi non vident quia respicere nequeunt. Quorum inter terga et ignem intercurrit, ut ita dicam, parvus idemque longus murus, iuxta quem simulacra quaedam quae similia videantur hominibus vel arboribus vel animalibus umeris trahuntur a servis quibusdamsic ut eorum omnium umbrae proiciantur ad fundum cavernae. Puta servos istos interdum inter se loqui: cui voces istas captivi tribuerent nisi umbris ipsis? Finge nunc unum inter captivos a vinculis quodam modo liberatum oculos retro vertere ad aditum illius specus, et tuncprimumsolis lucem procul videre: id si fieret oculis paene occaecatis hic melius sibi putaret denuo caput revertere ad umbras quae iam a pueritia viderat, nam sigilla fictilia tum primum cognita non melius ei viderentur ad veritatem rerum pertinere quam umbrae proiectae ad fundum cavernae. Repentina veritas enim occaecat interdum oculos eorum qui semper in tenebris vixerunt, sic ut malint in tenebris permanere potius quam asperam et difficilem veritatem apertis oculis contemplari.Sed si quis captivum illum cogat ut ad specus aditum pedetemptim perveniat et solem suis ipse oculis contempletur, primum ille ex oculorum dolore laboret, dein ad dolorem ferendum umbras fortasse a corporibus ad solum proiectas gradatim incipiat intueri vel imagines in aqua repercussas. Et postea puto captivum illum admirari homines et arbores et animalia et omnia alia quae sunt in luce solis. Et nocte quadam, ad lunae lumen ille astra et caelum omnem contemplatus et tandem incredulitate quadam pervasus comprehendet tandem quae sit veritas rerum. Sic puto captivum nostrum a tenebris ignorantiae ad lumen veritatis impulsum velle sociis suis qui adsiderent in caverna veritatem mundi totius revelare. At cum nemo propheta sit in patria verendum est ne contra eum vi resistant socii etiamtunc captivi et corpore et animo.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: