«…non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat» (Tacitus, Agricola, XLII).Multos video nostris temporibus esse, qui rerum novarum studiosos aut agere volunt, aut, sin minus, ab aliis haberi cupiunt; quod nisi faciant, timent ne indigni suo saeculo esse videantur. Fuit enim haud ita pridem in more, quidquid pensi habitum esset a maioribus, quasi vi impositum respuere ac tamquam omnium malorum stirpem improbare: nullam esse veram, nisi tali iugo excusso, libertatem. Nec mirum: nam ea semper, quae tradita accepimus, cum iam longa consuetudine obsoleverunt, quadam indigent renovatione, nec id homines sua sponte videre solent, nisi quis res aliter considerans eis forte stimulos admoveat. Haec nimirum est ratio in omni cultus humanitatisque eversione. Nunc tamen, eo rerum novarum studiosi devenerunt, ut in locum, a quo antea dissidebant, sese totos insinuaverint atque in vulgari opinione acquieverint. Id igitur, quod res turbare videtur, apud omnes est nummo plumbeo tritius, atque illud evertendi studium (cuius tota salubritas in raritate constabat) evasit quaedam vulgatissima evertendi libido. Quid plura? Is gregem sequitur, qui rebus novis vel specie tantum studet, neque melius quisquam in fluctu populari natat, quam is qui contra torrentem ire simulat. Quin immo fit ut talis homo, cuius in ore sit semper eversio, qui moribus maioribus numquam non adversari videatur, ab omnibus laudetur atque summis honoribus mactetur, quamvis vitam vulgarem agat. Immo vero, ideo ab omnibus laudatur, quia vitam vulgarem agit. Atqui hinc illud tantum sequitur, ut is, qui eversor videri vult, nihil reapse sit nisi morum vulgarium adulator neve stimuli, quibus mentes hominum ad meliora excuti debeant, apud eos, qui ea in foro tamquam venalia obsonia fere iactant, absque dolo quaeri possint. Haec quidem nunc, cum cantores vel maxime plebei summorum poetarum loco habentur atque quivis ad philosophi honores accedat, modo sermunculos repetat, quos nemo non audire consuevit. Illi autem, apud quos vera morum reformatio est quaerenda, aut ipsi tacent, aut alieno praetereunt silentio.
© Riproduzione riservata