martedì 15 aprile 2014
Johannes Pascoli, ineunte saeculo vigesimo (ut accuratius dicam anno 1904 post Christum natum) edidit libellum carminum qui inscribitur Poemata convivalia, inter quae carminavalde amavi illud quod inscripsit poeta Extremam Navigationem. Ibi narratur de Ulixe qui postquam decem per annos bellaverat ad muros Troiae et decem post alios annos impensos per peregrinationesrediit denique ad insulam suam Ithacam et ad delectam uxorem Penelopem. Sic perficiebatur vaticinium Calcantis. At in insula sua Ulixes consenescebat sed inquieto taedio afficiebatur, quasi aliquid sibi anxius exspectaret nec omnino sciret quid novi id futurum esset. Decimo denique anno post reditum decrevit antiquam navem suam reficere et eam conscendere una cum antiquis sociis qui testes tam multorum casuum et periculorum fuerant. Haec fuit illius extrema navigation et inde pax tandem in cor suum descendit. Ulixes cum sociis suis rediit ad illa loca ubi iuvenis passus erat tam multas peregrinationes. Sed nemo vivens permanebat eorum quos cognoverat et admiratus erat vel eorum de quibus timuerat. Circes illa quae socios suos in sues mutaverat, Sirenae cum magico eorum cantu, Polyphemus quoque immensus: omnes disparuerant, ubicumque cineres et odor mortis erat. Navis submergitur et socii quoque submerguntur ante insulam ubi vixerat immortalis Calypso, dea quae se abdit et celat, ut etymon nominis sui perspicue detegit. Cum Ulixes nando per undasinsulam Calypsus attigit, lassus ut erat somnum cepit et per somnum sine dolore mortuus est. Et nunc tantum Calypso quae se celaverat exit de caverna ubi Ulixem olim amaverat et antiquum amantem suum flens abscondit et sepelit. Puto Johannem Pascoli monuisse nos, qui legimus carmen, Ulixem, cui cor semper inquietum fuerat, in morte pacem tandem invenisse et quodam modo felicem fuisse. Hoc carmen videtur miscere maestitiam et desiderium temporis acti quod numquam reviviscet. Sinite lectores me adicere hoc loco aliud carmen de Ulixe peregrinante quod composuit Gabriel D'Annunzio et inscribitur Heros sine socio. Hoc carmen editum est in libroqui inscribitur Laus vitae. Ut vere dicam, si Johannis carmen quasi susurrat ad nostras aures, redundat carmen Gabrielis amore patrio et videtur canendum per triumphum ad sonum tubarum potius quam ad melos lyrae.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: