Multa milia inscriptionum ad nos pervenerunt ab antiquitate. Quarum multae scriptae suntad comitandos per extremum iter post vitam mortalem homines et mulieres nec non pueros et virgines. Volo hodie, si tu quoque vis, carissime lector, tibi proponere ex tam multis paucos titulos funebres quos invenias si quaeris in immenso illo «Corpore Inscriptionum Latinarum» (Cil): at ego unam vel alteram selegi tantum. Sine me incipere a titulo quo fingitur defunctus adloqui viatorem: et ecce lapis nostris auribus mittit vocem incognitam Acasti, qui mortuus est in Austria apud Claudium Virunum (hodie «Klagenfurt») antequam vox Evangelii christiani innotesceret. Dicit ergo nobis Acastus: «Vita brevis, spes fragilis, venite/ Accensust. Dum lucet, bibamus, sodales». Vitam brevem aegro corde dicit esse quia Acastus loquitur tantum de hac vita in terris: cum enim nullam spem de vita futura ei concederent deorum fabulae qui in Olympo monte putabantur vivere. Defunctus invitat viatores ut ad lapidem propius veniant et titulum legant: nam sepulchra ponere intra pomerium urbium non licebat antiquis temporibus, sed fodiebantur iuxta vias quas viatores ad negotia intenti propere percurrebant. Cum dicit Acastus in ineunte altero versu «accensust», dicit de parvo lumine quod accenditur a familiaribus in exsequiis quasi imago et memoria vitae mortui qui amatus erat. Sed progrediente tempore et oleum et lumen exstinguentur. Quid denique? Dum lucet bibamus amici. Quae est humana certe sed tristis et vana ad se ipsum consolatio eorum qui nulla spe relicta nolunt tamen flebiliter ingemiscere sed nullo alio modo possunt se ipsi consolari. Videamus nunc inscriptionem quamdam quae reperta est Romae in coemeterio Sancti Sebastiani. Maximinum commemorat, lectorem tituli sanctorum, qui vixit annos XX et menses VIII et mortuus est imperante domino Iustino anno secundo (567 p. Ch. n.). Haec inscriptio concluditurhis verbis: «Anima tua in luce et in pace aeterna [est]. Et oret pro nobis anima tua».Non invenimus in hoc titulo legendo ullam litterarum eruditionem vel scholarum disciplinam. Sunt quaedam minima othographica quae ipse emendavi. Sed fides hic secura: mortuus quem amavimus nos exspectat in caelis et certe orat pro nobis.
© Riproduzione riservata