martedì 15 luglio 2014
Solon, postquam Athenas reliquit, apud Amasim regem Aegypti venit et deinceps apud Croesum, regem Lydiae, qui eum benigne consalutavit et accepit hospitem in regia sua apud Sardis. Aliquot post dies Croesi servi, regis iussu,Solonem circumduxerunt per aulas, ubi thesauri plurimi et amplissimi erant et ei ostenderunt magna cum sollemnitate omnia quae erant magnifica et pretiosa. Postea servi eum manu duxerunt ad regem Croesum, qui Solonem sic adlocutus est: «De te plurimi nuntii ad nos pervenerunt, qui rettulerunt de tua sapientia et de longis itineribus tuis ad scientiam consequendam et notitiam rerum. Dic mihi nunc: vidistine umquam nomine, qui in terris esset felicissimus?». Sperabat enim se a Solone, qui divitias regis inspexerat, indicari velut felicissimum omnium. At Solon respondit: «Sic est: felicissimum iudico omnium mortalium Tellum Atheniensem». Cum Tellus plane ignotus omnibus, qui in regia aderant, fuisset, Croesus obstupuit et quaesivit cur hoc iudicium Solon expressisset. Et Solon: «Tellus vixit in nostra urbe cum Athenae maxime floruissent; ei fuerunt pulchri et boni filii, qui omnes ei nepotes dederunt, et, cum senex iam esset factus, et Athenienses pugnavissent contra Eleusinos, ipse bellavit et mortuus est magna cum virtute et nobilitate et publicis impensis sepultus est». Cum denuo Croesus Solonem rogavisset eandem quaestionem, Solon respondit se felicissimos post Tellum cognovisse Cleobin et Bitonem, filios matris quae erat sacerdos Iunonis. Cum matri celebrandus esset festus dies apud Templum Iunonis, et cum boves ad eam vehendam non venissent, ipsi filii sub iugo se submisere et currum ad modum boum traxerunt per longum iter. Tandem Cleobis et Biton in templo deae iacuerunt fessi et fatigati et mater precata est deam ut filiis suis daret praemium, quod esset dignum eorumservitio in honorem deae.Et mane mortui inventi sunt. Quid ergo Solon his exemplis voluit regem Croesum docere? Nemo dicatur felix vel beatus antequam mortuus sit, nam ultimus dies et mors infelix possunt mutare totam vitam feliciter actam.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: