giovedì 1 marzo 2018
Silent leges inter arma
(Cic. Pro Milone, 11, 1).

Fuit olim, cum nondum in pagos vicosve, sed vix in saeva manipula sese mortales conglobarant, fuit, inquam, vis atque violentia sola in controversiis certa potentia: quisquis ab alio seu noxam acceperat, seu accepisse arbitrabatur, e vestigio ad arma concurrebat -quaecumque efferatus ille victus suppeditabat- nec longam moram intermittebat, quin ipse suo Marte iniuriam ulcisceretur. Haec quidem illa lex erat, quam nullus magistratus, nullus consultus, nullus denique philosophus excogitaverat, sed furor atque timor imponebant. Verum enimvero, ut sese homines -tali enim nomine iam digni esse coeperant- ab illa tyrannide sese ratione ac voluntate vindicabant, in unum ius conferre malebant, quae olim infestis armis tractabant: illam enim primam pariterque summam sapientia victoriam reportavit, cum homines propriam salutem atque incolumitatem in communi foedere quaerere coeperunt, cum libertatem unius cuiusque in iuris imperio constabilire voluerunt. Nec tamen tunc iam peribat, ut ait Horatius, 'positum rubigine telum' nec homines cuncti summa in concordia aetatem agebant; at saltem, quod pro temporibus maximum erat, vicinum vicinus non formidabat, nec iam iniuriae iniuria propellebantur, sed iusta poena exstinguebantur.
Nunc vero, si mecum considero, quae et in aliis terris, et hic in finibus nostris, proh pudor!, fieri videmus, iam sentio nos e meliore condicione in priscam illam saevitiam rediisse, vel potius praecipitavisse. Audite enim quid non effrenatus quidam seditiosus, sed ipse Americanorum praeses e rostris effutiat: non militem tantum contra hostem, non civem contra civem -in quo sane plurimum est audaciae-, sed magistros contra discipulos in armis esse oportere, ne forte quando ab iis impetum imparati sustineant… Nec desunt sane qui istum furorem approbent, quin immo summis extollant laudibus, quasi certissimum sanctissimi iuris tutamen: quid enim civibus sperandum restabit, nisi vim vi repellere ipsi possint? Talia quidem imperite disputant, quasi, quod per exceptionem in legibus licet, idem in pueros valeat. Nec tamen mirantur cur magistratus, in quo sana mens maxime esse oporteat, vesanos armis prohibere non audeat… Scilicet haec est optima in quavis re publica ratio, nec quicquam aliud sacrosancta illa libertas admittit: nisi iuvenes instituere potuisti, at saltem eos e medio tollere possis.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: