Septima ars dicitur ea cuius monumenta artifex producit cum imprimit ope lucis figuras in pelliculis quae post processum quemdam iusto rythmo cum volvuntur personae se ipsae moventes quasi vivae videntur in pariete proiectae. Fuit qui hanc artem nuncupavit verba graeca coniungens quae significant motum (kìnema) et scribere (graphein) "cinematographum".
Iuvenis cum eram discipulus in collegio Papiensi a Pio V Ghislerio papa condito amabam artificem et magistrum optimum huius artis nomine Ingmar Bergman et multa ad vitam vivendam ab eius operibus mihi videbar discere. Amavi praesertim pelliculas quarum tituli sunt "Ubi fraga nascuntur" et "Septimum sigillum". Hodie breviter dicam de "Septimo Sigillo". Pellicula incipit et concluditur verbis Apokalypsis "Et cum (agnus) aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora. Et vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei: et datae sunt illi septem tubae". Sumus in regione quadam Scandinaviae afflicta ob pestem et desperationem. Antonius nobilis eques redit a Terra Sancta ubi particeps fuerat ad bellum susceptum ad res christianas ab infidelibus reciperandas.Multis eques obviam fit qui sibi tormenta ad peccata sua solvenda adferunt quia mortem putent imminentem. Inter hanc mutam desperationem incidit in quosdam funambulos, qui sunt coniuges et invicem se amant et ignorant pestem et mortem et omne malum. Antonius meditatur -vivant isti funambuli, quia sciunt a Domine nostro non posse mala ulla descendere et fidem habent"". Et fides in Deum, quae fragilis in equite facta erat, ei rediit. Et ecce Antonius eques obviam venit Morti quae eum secum vult abripere. Nescias dicere utrum Mors homo vel foemina sit, calva est, nigro sago amicta, rotunda facie, dulci sed falsa voce, subridet sine felicitate. Mors provocat Antonium ad ludum cum tabula latruncularia. Mors non vincit, sed Antonius Morti proponit: si inferior ero tu vitam restitues funambolis. Et ecce eques tabulam furtim sed consulto excutit sic ut Mors vincat. Vivere meretur qui animo simplici et probis amoris sensibus est quia docet quid vita sit etiam doctis et nobilibus: simplicitas et probitas et fides in Deo fortiores sunt Morte ipsa.
© Riproduzione riservata