martedì 1 ottobre 2013
​Eodem anno quo libellum De amicitia, Cicero alterum memoria dignum libellum De senectute conscripsit ad senectutem defendendam a querelis et accusationibus quae saepe a senibus ipsis pervulgantur, quasi senectus esset infelix aetas eorum qui corporis doloribus ingemiscunt iam inde a primis horis diei cum a lecto surgant usque ad horam qua lassi ad lectum redeantquerunturque memoriam eos defecisse et aures subsurdas factas esse et oculos posse longinqua tantum videre: quibus rebus nonnulli senes suspiciosi et diffidentes fiunt. Et possum de hoc plura dicere nisi timeam taedium omnibus afferre. Cicero introduxit in opusculum suum ad gaudia senum extollenda illum qui senectutem vere viridem vixit Catonem nuncupatum saepe Censorem. Maxime memorabilia inter ea quae Cato pro senectute dixit puto verba quasi poetico spiritu inflata de voluptatibus agricolarum quae nullo modo impediuntur a senectute. Mihi gratissimum est hortari eos qui proximi sint ad limen senectutis ut opusculum Ciceronis legant ipsi. Nunc audeo addere orationi Tullianae gaudium a me ipso nuper inventum. Et est gaudium quod senex, avus factus, concipere potest de parvis nepotibus cum ei nimis raro dantur in custodiam. Mihi est dulcis nepticula trigesimum nunc agens mensem quam Catharinam appellarunt parentes et heri erat apud me: cum paucis ante diebus otiis ad litora maris conclusis domum redisset, ex ea quaesivi an feliciter denuo lecticulum suum post aliquot dies vidisset nec non pupulas quibus usa erat tamquam parvula mater. Et Catharina verbis etiamnunc incertis respondit mihi: «Non male hic quoque est mihi, sed ad oram maris quam bellum erat! Mihi erat sitellus caeruleus in quo harenam colligebam ad castella manibus fingenda et pedibus delenda et erat mihi viridis crocodilus quem pater meus inflabat et ad eum manus cum applicavissem poteram in undas caute intrare. Habebam haec et nunc domi non habeo». Sic comprehendi mihi et nepticulae meae communem esse sensum animi quem Latini appellant desiderium temporis acti et nos italice «nostalgia».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: