«Quis furor est atram bellis accersere mortem? Imminet et tacito clam venit illa pede» (Tibullus, 1, 10, 33-34)
Cum recentissimis diebus, proh dolor!, totum paene terrarum orbem imminentis belli metu contremescere videamus, haud raro mecum reputavi quidnam causae sit, cur saepe bellandi studia, cum omnino restincta atque profligata esse videantur, in animis hominum quasi resurgens flamma renoventur.
Nam haud aliter mihi facere videntur, quicumque principes adversus aliam nationem suas copias admovent, quam is qui, postquam summam impendit operam magnumque auri pondus in domum scite apteque construendam, subito quasi mente mutata ex ea lateres desumere incipit, quos in domum vicinam iaculetur: iste scilicet tanta invidia aestuat, ut damnum alienum etiam propria ruina consectetur. Atqui, cum nemo sit quin videat talem hominem a domestico principatu esse quam longissime prohibendum, tamen de principibus atque magistratibus, qui non minore vesania feruntur, idem nequaquam cogitamus, sed eos ad clavum rerum publicarum sedere patimur: nempe tamquam si publicae saluti optime consulerent!
Verum enimvero, si forte umbras maiorum nostrorum, qui omnia praeteriti belli incommoda proprio periculo pertulere, de bello gerendo consulere liceret, ii, credo, tumultuatim ab umbris inferorum redirent, modo ut nos a tanta improbitate consilii deterrerent. Nam quantulumcumque fructum, si forte ullum, ex bello reportare sperabant, haud scio an non, finito bello, eum tanti facere perrexerint, ut sua atque suorum iactura rursus impetrandum esse crederent.
Quin immo, si eorum voces audire possemus, anne aliud nos quam de omnibus aerumnis quas pati coacti sunt, de flammis quibus domos absumptas conspexerunt, de ruina usque quaque diffusa, de familiarum discidiis, de doloribus orbitatum, de interempta iuventute monerent? Nos autem, cum talium calamitatum omnino expertes simus, quantum eorum verbis commoveri possimus, totus ignoro.
Credo tamen nostrae humanitatis proprium esse et aliena doctrina discere, et aliena memoria recordari: ita fortasse in quantum malum belli studia verterint, quamvis nullum eorum experti, semper memores esse poterimus, praesertim nunc, cum oblivio earum rerum praevalere videatur.
© Riproduzione riservata