giovedì 18 luglio 2019
Cum puer primum in lucem editus est, immo fortasse iam cum in bulga matris, ut ait Lucilius, gestatur et alitur, sui ipse conscius fieri gradatim incipit: familiaris, ut ita dicam, sibi ipse sensim sine sensu fit; corpusculum movet, tenellos artus extendit, et, ubi in dias luminis oras venit oculosque aperuit, sensuum suorum virtutes experitur iisque fruitur. Mox tamen animadvertit se non solum hisce in terris esse: adstant ei enim parentes cum ludibundi, tum omnium rerum, quibus ille egeat, solliciti, qui non modo cunas suaviter movent, naenias dulciter canunt, crepundia ante pueruli os agitant, verum etiam lac ministrant si esuriat, lodices si algeat, solacium si timeat. Brevi incipiet parvus ille puer risu cognoscere matrem, renidentique patri hilari vultu respondebit. Post annum, iam intelliget infans se fratres habere, sorores, consobrinos; parentes familiaribus esse coniunctos amicisque. Ubi primum ipse ludum frequentare coeperit, condiscipulos videbit, quos sui similes esse, iisdem gaudiis, iisdem doloribus affici discet. Eos quoque igitur tenero amore diligere incipiet; et, quasi sibi congeneres, cives illius patriae minoris, quae est oppidum sive urbs, in qua nati sumus, amore prosequetur; neque minus amabit maioris patriae cives, scilicet omnes ii, qui eadem in terra geniti sunt, eiusdem civitatis participes: qui memorias, rerum historiam, vitam multorum saeculorum in se alunt et fovent. Si tamen bene institutus erit iis omnibus artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem et virtutes informari solet, non longum praeteribit tempus quin universum hunc terrarum orbem patriam suam, omnesque qui in his terris habitant homines, suos ipsius fratres esse intellegat. Quod quidem non unus Christus divinus Magister docuit, sed Confucius; non modo in Novo Testamento scriptum videmus, sed in Alcorano, sed in stoicorum operibus. Stoici enim illud iter, quod hominis bene instituti animus a se ipso ad totum humanum genus emetitur, oikèiosin Graeco verbo appellare solebant: qui vero in medio itinere manent, eos Eduardus Banfield, vir doctus, unius domus studiosos ac bonis moribus expertes vocavit; qui, in initio consistentes, nullum gradum adversus metam dederunt, ii nonnisi sordida et contemnenda philautia, quasi gravissimo morbo, oppressos aestimabimus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: