«Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem». (Vergilius, Aeneidos 1, 209)
Parum iam abest ut illa dies, quam omnes Christi fideles prae ceteris sacram existimant, nobis hoc anno sollemniter illucescat; quam ob rem, ceteris rebus posthabitis, hodie quandam quasi praeparationem adhibere constitui, non ut quicquam de sensu illius festi patefaciam (nihil enim habeo, pro mea tenuitate, quod tali muneri sufficiat), sed potius ut, quid ego in tam praeclaro religionis nostrae monumento percipiam, cum lectoribus commonefaciam.
Nam scriptum quidem accepimus Iesum, Hierosolyma tandem ingressum, hisce propemodum diebus de fato, quod ei imminebat, contristatum atque sollicitum fuisse. Quin immo eum, cum ad montem olivarum precatum seccessisset, eo usque
taedii atque timoris pervenisse, ut calicem sibi destinatum a patre deprecatus esset. Quod quidem, nisi summa humanitate eum repletum esse accepissemus, hercules, quam multum suae ipsius divinitati repugnasse videretur!
Sed tamen, quamvis tales sollicitudines ex intimo deprompsit animo (quantam, di boni!, in Sacris scripturis commotionem), denique pavore, credo, non tam depulso, quam penitus in pectore compresso, sese paternae voluntati subiecit atque cruciatus stimulosque fortunae adverso pectore accipere decrevit.
Quod equidem, etsi de Iesu legimus, communiter ad omnes mortales pertinere semper opinatus sum: eo enim exemplo non ex summa divinitatis arce, sed ex ima humanitatis condicione monemur, ne forte prae taedio atque timore ab officio nostro turpiter avertamur. Nunc vero, cum calamitates, quae in nos cotidie incurrunt, non sine timore prospiciamus, communis est atque vulgaris opinio, si placide vivere velimus, esse boni consulendum atque in iis omnibus ad unum conivendum.
At, dum hoc facimus, mentem quadam inani laetitia saepimus, ne forte malorum contemplatione turbemur. Ego autem, cum ad auctoritatem Illius divini hominis respicio, mecum reputo num tanti eius fatum esset habendum, nisi id per timorem atque cunctationem explevisset... Quid respondendum sit, summis relinquo theologorum disputationibus; me quidem, quotiens timore impedior, ne quid boni honestive perficiam, iuvat ante oculos eius exemplum proponere, qui, ut aliis bene vivendi viam commonstraret, vel mortem despiciendam existimavit.
© Riproduzione riservata