martedì 27 dicembre 2016
«Fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur» (Cicero, Lucullus, 129, 3).
«December est mensis: cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia». Dum per vias urbis ante hos paucos dies ambulo, haec Senecae verba mihi nescio quid nugarum meditanti in mentem subito venerunt, quippe cum ea quae oculis viderem auribusque perciperem graphice et ad amussim describere viderentur.
At Seneca nequaquam de divini pueri ortu verba faciebat, qui nos modestiam, frugalitatem, animi temperantiam suo ipsius exemplo docuit et hoc confragosum sane et arduum per iter sereno vultu praecessit. De illis enim diebus scribebat, quibus Romani effrenatae licentiae sese dare solebant, quibus leges omnes evertebantur, quibus cives, advenae et servi, morum severitati vale dicto, suo genio indulgere non dubitabant.
Dum autem ad frequentissimas tabernas omni mercium genere refertas specto, dum lumina praefulgentia, quibus viae ornantur, oculos perstringunt, dum modi musici dicam an strepitus per echea assidue editi circumcirca funduntur, non possum quin de hominibus Saturnalia potius quam Christi natalem cogitem celebrantibus. Cum igitur catervatim ad nundinas confluunt, ut luxuriosis mercibus emendis insudent, nihil paene percipio quod ad generis humani caritatem fovendam, ad fraternos animi affectus alendos, ad virtutes colendas spectet. Illud unum curamus, falsa observantiae specie praetenta, ne nostrae historiae signa nimium ostendantur, perpetuo timentes, ne alienigenae, oppidi Bethleem simulacrum in scholis aut in valetudinariis animadvertentes, aegerrime ferant rem, suumque cultum ita contemni atque ludibrio haberi censeant.
At inde duplex incommodum atque adeo damnum ingens exoritur: hinc enim, cum minus minusque nobis conscii simus nostrae ipsorum historiae, ne intellegimus quidem bene quinam ipsi simus, unde orti, quonam tendere debeamus, totumque hunc festorum apparatum in mercatum convertimus donorum quae sine vero ceterorum amore aut dilectione sub arboribus collocamus; hinc stomachum aliis gentibus concutimus, quae nos quasi rudem indigestamque hominum massam forma finibusque carentem non immerito despiciunt, spernunt, fingendam in novas et humaniores figuras arbitrantur. Ipsi vero, cum finibus certis, quibus populi finitimi non solum dividuntur, verum etiam coniunguntur, nos orbatos esse sentiamus, numquam non absurde formidamus, ne ceterae gentes, impetu facto, vitas nostras invadant occupentque.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: