Octoginta iam sunt elapsi anni, postquam a. 1938 Ioannes Huizinga praeclarum illud opus de Homine ludenti foras dedit; septuaginta vero ab illo die, cum Hugo Rahner acroasin non minus egregiam quae vulgo audit Der spielende Mensch publice habuit. Utrumque philosophum maxima tenebat sollicitudo, ne populi Europaei atque adeo omnes gentes, quaecumque in plagis ad Occidentem solem vergentibus incolunt, in periculosam quandam viam praecipites atque effrenes irruerent. Huizinga enim ille de fundamentis cultus civilis disseruit tunc, cum in eo erat, ut totus terrarum orbis iterum bello conflagraret; postea vero, cum iam tandem, ingenti vastatione facta, animi a belli ferocia desisterent, rem aliter tractans Rahner subtiliter copiosissimeque excussit philosophorum theologorumque sententias, qui disputarunt vitam humanam ibi suum habere finem, si longe a vinclis negotiorum, quibus saepe obruitur, in libertatem vindicetur. Scilicet tunc tantum poterunt homines effrenato illi utilitatis studio obsistere, si pro eo potius afflatum poeticum suppleverint ab omni aviditate remotum; si res illas per se coluerint, quae ipsarum causa sunt colendae; si sese aliis gratuito ac liberaliter devoverint; si ad quandam paene perfectam rerum speciem conspectum animorum erexerint, non sine quadam pacata atque necessaria in rebus humanis temperantia; si, exemplum Erasmi secuti, ad mundanum vanitatum theatrum placide surriserint, memores tamen illius humanae dignitatis, quam Picus ille Mirandula praeclare definivit; si quandam mediocritatem auream in simplici gaudio assectati erunt, quae longe semper ab insolentia atque audacia versatur; si id prae ceteris rebus tamquam vitae calcem atque metam prospexerint, ut bene beateque vivant, ut in vitae communitatem veniant; si perpetuo tendant ad rerum vitaeque convenientiam, ad pulchritudinem, ad Musarum cultum atque litterarum – quae omnibus gentibus coniunctim, ut aiebat Goethe ille, loco patrimonii sunt; si illam certam rationem quaerant, in qua omnis consistit virtus atque adeo vera hominum beatitudo continetur. Haec omnia, inquam, animos hominum ita lusoria quadam alacritate imbuunt, ut ipsi inde modum vivendi atque temperamentum sibi comparent, idque maxime animadvertant, animal rationale atque sociale pariter hominem esse. Quae quidem si ad liquidum confessumque perduxerimus, noniam profecto fumum pro Iunone captabimus, dum nescio quas utilitates, quos proventus, quos reditus pecuniae aucupantes, nobis ipsi tundendo ac repetendo persuademur – ut illud olim miserrim? Memori? Dicebatur – “mortales opera ac labore liberatum iri”. Quae quidem, obsecro, unde manant, nisi ex ementita quadam ac dolose inculcata penitentia, in cuius iugum illi nos subducere conantur, quicumque calculos rationesque computare – ut Ericus ille Kahler olim monuit – potius quam animos hominum perscrutari malunt, quique parati sunt orbare itemque orbari propriis affectibus, societatis consortio, rationis orationisve usu, et denique humanitate ipsa, dummodo loco hominum rotas habeant dentatas, quibus non societatem, sed machinamentum exstruant atque incommodo multorum paucissimorum beneficium consectentur.
© Riproduzione riservata