Luctus de morte alicuius et dein cadaveris humatio vel crematio caeremoniis celebrabantur apud Romanos quarum nonnullae usque ad nostra tempora permanent: dolor et pietas in defunctum in praesentibus inspirabant. Cum aegrotus infirmusque videretur brevi tempore moriturus humi deponebatur. Uxor vel filia quam moriturus maxime amaverat osculo carpebat anhelitum ultimum et oculos post mortem claudebat. Dein omnes qui aderant conclamabant eum id est alta voce et contenta mortuum nomine appellabant.Cadaver parabatur ab iis qui «pollinctores» appellabantur: corpus aqua calida lavabant dein toga alba vestiebant si civis mortuus erat vel praetexta si magistratus et positum in lecto funebri palam exponebant in atrio. Sub lingua defuncti nummus ponebatur qui esset merces ad vecturam Caronti solvendam. Lucernae et candelabra circum cadaver disponebantur sed focus apud Penates extinguebatur.Feminae eius familiae et liberae et servae gemebant et praeficae pectora plangebant et unguibus lacerabant, vestes et comas scindebant. Cum mortuus esset civis inter primores corpus exponebatur septem per dies, pauperes contra sepeliebantur eodem die quo mortui essent. Aequa enim mors omnibus venitsed non eodem modoexsequiae. Cadavera vel cremabantur vel sepeliebantur at saepius humabantur in aetate Caesarum fortasse quia omnes usum christianorum imitabantur. Sepulcra locabantur extra urbes iuxta vias vel in coemeteriis, quod verbum graece indicat locum ubi iacemus.Cum omnes cupiant ut funera eorum futura sint sollemnia multique timeant ne avidus heres recuset pecunias impedendere ad mortuum celebrandum creaverunt Romani collegia funeraticia quae erant societates hominum qui eandem artem exercebant et viventes pensionem solvebant ut funera impensis collegii celebrarentur. Funera pauperum, quae dicebantur funera plebeia, et funera puerorum, quae dicebantur acerba, noctu et festinanter celebrabantur. Cum contra moriebatur quidam nobili loco natus exsequiae erant vel publica id est rei publicae impensis vel privata, quae vocabantur funera privata. Alia de hoc non hodie sed mox mihi dicenda erunt.
© Riproduzione riservata