Prope stans Priamus Achillis prehendit genua manusque osculatus est terribiles quae ei multos interfecerant filios. Hunc inde supplicans verbis senex adlocutus est: "Recordare patris tui, divis similis Achille, qui est eiusdem aetatis qua ego sum gravi in limine senectutis. Te vivere audiens pater tuus gaudetet sperat se visurum te dilectum filium. Sed ego in Ilio genui filios fortissimos at eorum neminem credo mihi relictum esse. Ex his qui vero mihi unicus erattutabaturque urbem et nos ipsos hunc tu nuper interfecisti Hectorem: huius gratia veni ad naves Achivorum ut eum a te redimerem et infinita fero pretia. Reverere deos Achille meique ipsius miserere". Sic Priamus cum dixisset desiderium patris Pelei excitavit fletum Achillis et ambo recordati hic Hectoris filii crebris lacrimis flebat at Achilles flebat patrem suum: quis nostrum sine dolore? Sed postquam fletu satiatus est divinus Achilles e sede surrexit senemque manu prehensum erexit miseratus canumque caput canumque mentum et eum verbis alatis allocutus est: "Certe iam multa tolerasti et sustinuisti venire solus ad Achivorum naves ante me qui tibi multos filios interfeci. Dolores autem prorsus residere sinamus. Fato tribuerunt dii miseris mortalibus ut tristes vivant, ipsi vero sine curis sunt. Peleus unum filium genuit immatura morteperiturum et nunc longe a patria in Troia sedeo te contristans et filios tuos. Et te senex audimus olim opibus floruisse".Ei respondit senex: "Ne me in sede collocaverisquamdiu Hector iacet in tentoriis insepultus sed citissime redemptum redde ut oculis videam meis . " Postquam Hectoris corpus laverant ancillae et oleo unxerant ac circa corpus pallium pulchrum iecerant et tunicam ipse Achilles lectis sublatumimposuit cadaver.Achilles deo similis dixit: "Ne mihi Patrocle irascaris si forte audiveris, in Orco licet sis, me Hectorem redemptum reddidisse patri caro". Dixit et in tentorium rediit divinus Achilles et Priamum allocutus est sermone: "Filius quidem iam tibi redemptus est ut iussisti: iacet in lectis et eum oriente sole videbis ipse abducens. Nunc vero memores simus cenae".
© Riproduzione riservata