martedì 11 marzo 2014
1) Si a parentibus nobili loco natis natus es certe de nobilitate tua quam saepe loqueris et suspicor te omnes qui tecum sint iamdudum taedio affecisse. Atqui habes Deum sicuti patrem, et Deus in te inest, et tamen Deum dediscis, oblivisceris unde venias, quem tu ducas tecum. Attamen de hoc tibi memorandum est in rebus quas geris per omne tempus vitae tuae. "Deus me ad lucem duxit et creavit, Deum in secreto cordis mei celatum circumfero. Num sanus essem si hunc Deum, qui est meus et nostrum omnium, offenderem malignis cogitationibus vel turpiter gestis rebus?" 2) Sumus ratione praediti mortales et haec vis nostra est. Alia multa sunt animalia a quibus distinguimur quia illa ratione expertia sunt. Ergo cum a ratione discedimus et sine rationis regimine agimus vitam evanescit homo ille qui in nobis erat et perit et animal illud in nobis secretum et absconditum triumphans apparet. 3) Multa officia et munera ambitione colligis in te et omnia officia laborem tempusque exigunt: es homo; es civis mundi universi; filius Dei es; es frater omnium hominum qui in hoc mundo vivunt; et praeterea puto te esse vel senatorem in quadam civitate vel alia dignitate decoratum. Et postea esiuvenis vel senex; filius vel pater vel maritus… quomodo poteris haec omnia munera et officia moribus tuis infamare? 4) Abstineas a voluptatibus Veneris si nondum uxorem duxeris, si modo potes. Si non potes gaudeas saltem secundum leges et adulteria evita. Quod si feceris bene erit, sed ne sis severus in eos qui abstineri nequeunt; ne reprehendas eos malis verbis; ne gloriaris de tua continentia, sed melius tace. 5) Si febribus adflictus quereris quia tibi non liceat per valetudinem libris animum attendere et sapientior fieri, male quereris. Responde enim mihi: ad quem finem studes? Tu libris attendisut fias patiens tranquillus serenus. Ergo sis patiens serenus per has febres et omnia scies quod cognoscere possunt sapientes de patientia. Febris, si paradoxum mihi conceditur, est pars non inutilis vitae nostrae sicut ambulationes vel itinera. Nec est inutilis quia sapienti demonstrat quantum progressus sit.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: