martedì 26 luglio 2016
«Iamque vale et nati serva communis amorem» (Vergili Aeneidos II, 789). Sic Creusa dixit marito suo Aeneae, cum ille frustra conatus sit eam eripere de flammis Troiae comburentis. Nam Creusa, iam mortua, voluit Aeneam hortari ut «natum» suum, id est Ascanium, in «terram Hesperiam» (II, 781) afferret ad urbem Romanam condendam.Quandocumque alios salvere iubemus, aliam terram inveniemus. Aliis verbis, his dicimus «valete» ut illis dicamus «avete». Nihil nobis satisfaciet nisi satisfacimus nobismetipsis. Magnus habetur apud me ille locus sacrus in quo Iesus discipulos monet suos ne sollicitarentur: «Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea», atque «considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent» (Matt 6, 26 et 28). Inter molestissimas occupationes, semper increbescentes, quae quotidie nos affligunt, confugiamus oportet ad litteras, melos et artes quibus animus requiescat. Quaerere debemus causas vivendi otiique capiendi, etiamsi sunt qui solum rationes quaerant irascendi aliisque nocendi.Multi rogaverunt me ut patefaciam vobis rationem propter quam nomine Torquati vocor. Quamquam ratio est multiplex, dicere possum me hoc nomen elegisse cum praedilectum sit mihi carmen Quinti Horatii Flacci septimum in libro quarto foras datum: «Non, Torquate, genus, non te facundia, non te/ restituet pietas». Horatius admonet amicum suum ne se decipiat credens se in aeternum vivere posse. «Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem, nos habebit humus», ut commemoramus utcumque «Gaudeamus!» canimus.Itaque non de scaena decedo nisi gaudens, dilectissimi lectores, quod nec genus nec facundia neque pietas mortem de nobis tollere potest. His in paginis scripsi de mundo, universo et quopiam in iis inventum. Scripsi de bono et malo, de odio et amore, de laetitia et dolore. Nihil autem volui dicere vobis nisi: vivemus si mori volumus; quodsi mori nolumus, numquam vivere poterimus. Sescentas gratias ago vobis, dilectissimi lectores, quod has paginas legere voluistis. Et quantum me diligitis, tantum facite non solum ut valeatis, sed etiam modice vivatis, ut moriamini gaudentes.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: