Aeterna est vis et natura Dei et cum a morte soluta sit beata quoque est iudicanda. Non tangit naturam Dei quicquid differat a beata vita et ab aeternitateeasque neget. Inter omnes constat Deum esse nec perire posse sed interdum indocti falsam produnt scientiam de Deo quae in iis vel ingenita videtur vel ob superstitiones nata. Non agit ergo contra Deum qui recusat populi superstitiones et fabulas: Eum offendit qui Ei tribuit populi superstitiones. A quo pendet si is qui Deum colit sit interdum laetus et interdum, contra, taetro corde. Semper tranquillus is est qui cumDeum sciat esse beatum certe scitnec praemiis nec poenis Eum afficere mortales. Cum gaudium et dolor consistant in percipiendo harum rerum sensu si is abest qui percipiat dolorem et gaudium haec nulla sunt. Est ergo mors absentia percipientis.Qui pro certo habet mortem nihil ad nos pertinere gaudet mortalitate vitae nec curat an tempus ei dicatum ad vivendum infinitum sit. Qui mortem non timet nihil aliud timet in vita. Viventibus nobis mors non est, cum adest mors nos non sumus. Vulgus mortem timet et frustra conatur eam fugere tamquam pessimum malorum. Sunt contra qui mortem invocent quasi requiem malorum. Sapiens est is qui nec mortem timet nec timet vitam vivere: non diuturnitas vitae sed lucida tranquillitas (ne dicam animi felicitatem) est auspicanda. Si sapias et recte iudices quid in vita valeat amabis iuventutem, amabis etiam senectutem tuam nec eam deplorabis. Semper beatitudo praesto est si sapienter vivas. Quae cupimus gaudia sunt interdumnaturalia, interdumvana et inutilia. Quae naturalia sunt interdum sunt naturalia et necessaria sed saepe naturalia sunt tantum. Inter gaudia necessaria, suntquaedam (at non omnia) quae pertineant ad vitam beatam. Bona res est et opportuna cognoscere et discernere desideria ut animo simus tranquilli et sine anxietatibus et longe a doloribus vivamus. Fluctus omnium tempestatum in imo corde nostro requiescent cum pervenerimus ad sapientiam. Voluptas, si bene vim verbi huius comprehendas, est principium et finis vitae beatae: sunt cupiditates fugiendae et sunt dolores accipiendi.
© Riproduzione riservata