«Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recte vivit?» (Cicero, Paradoxa stoicorum 5, 34)
Gratissimo, hercle!, animo ii nobis memorandi sunt, qui libertatem illam, qua nostra memoria prae ceteris florere dicitur, summo laboris atque adeo sanguinis dispendio vindicarunt. Qui quidem, quamcumque servitutem homine indignam arbitrati, per scutum et ocream egerunt ut catenas corporis abrumperent, animos proprio arbitrio redderent, leges omnes uni libertatis nomini subicerent. Magni viri profecto fuerunt magnique eorum animi, qui tanti consilii non modo capaces, verum etiam compotes exstiterint.
Attamen, si mecum volvo quo tanta victoria devoluta sit, an tantis patribus digni heredes habendi simus saepe dubito. Puta exempli gratia servitutem, quam illi in primis deletam esse voluerunt: anne ea, licet mutato nomine, multos homines etiam nunc opprimi negabimus? Ego dominos adhuc video, modestiores fortasse, at non utique mitiores, qui operarios alieno aere pro vinculis obligant, pro aliis poenis perpetuam penuriam minitantur, quam nos omnes, summi libertatis defensores, magis quam ipsam mortem formidare videmur.
Quid vero dicamus de sacrosancta libertate loquendi? Nihil atrocius aut civitatibus umquam exstitit nocentius, quam saeva illa tyrannorum arrogantia, qua id tantum dicere sinunt, quod audire volunt. Iustum sane erat talem morem obsoletum etiam pugnando propellere, itemque a confiniis liberae rei publicae exterminatum arcere. Verum illam petulantiam, qua nunc passim ad loquendum, vel potius dicam ad blaterandum publice utimur, haud scio an illustres illi libertatis propugnatores in mente numquam habuerint.
Immo dicam etiam plura: dum tali indulgemus licentiae, libertati nequaquam consulimus, quin immo aperte adversamur. Nam, cum ex libidine potius quam ex ratione loquimur, quid aliud facimus, quam peiori nostri parti tamquam devincti oboedimus? Cum ei, qui argumentis vincit, aures occludere malimus, aliis vero, qui nobis mulcent, libenter commodamus, nonne idem facimus atque tyrannus ille, qui tantum sibi grata audire cupiebat?
Grato animo, inquam, illos liberatores recolamus; at illud in primis memorandum est, quod eis numquam gratum faciemus, nisi erit ea libertas nobis per nos parta, quam ab iisdem hereditariam habemus.
© Riproduzione riservata