Haud ita pridem de institutionis pondere in hominum societate scripsi, quae sane multo melius cives ad virtutem ducere potest quam omnes rei publicae leges et edicta, cum in ipsum animum descendat et in eum radices agat. Huc tamen accedit Isocratis admonitio: hanc videlicet virtutem e longa meditatione oriri quae, ut ait Pericles, hominum immoderatam audaciam temperat, prudentiam et mediocritatem in eorum corda iniciens. Nec tamen datur eam virtutem praeceptis quibusdam praefractis et immutabilibus cuipiam sibi comparare: ea enim quasi semen est quod crescere et vigere potest, dum in sucum et sanguinem maiorum exempla vertimus, cum iis conferentes ea quae singulis diebus contemplamur et experimur et nostratum et exterarum gentium res gestas recolentes . Nam, ut ipse Livius admonet, salubre est ex Historia, quod nobis nostraeque rei publicae prosit imitari et capere, id vero quod turpe ac noxium est evitare.
Quodsi Isocrates nos in Evagora docet maiorum exempla non maiorem vim ad informandos animos habere quam ipsam pulchritudinem, quae totam civitatem adornare debeat (at nobis aedes in quibus scholae et lycea nostra collocantur considerantibus, saepe squalentibus carceribus propiores quam veri nominis paedagogiis, mirum non est iuvenes nostros turpitudini assuescere et conformari!) tamen, una cum Seneca multisque aliis scriptoribus antiquis, rerum gestarum historiam ad cives informandos summam vim habere adfirmat, quin et, iuxta Thucydidis sententiam, homines docet −quod ad eos qui ad rei publicae gubernacula sedent praecipue spectat− prudenter res futuras conicere iisque rerum repetitiones observantes providere.
Polybius addit, quicumque historiae suae obliviscatur, eum damnari ad eosdem errores identidem repetendos: idne sumus auctores nostris iuvenibus, ut memoriam suam perdant, et errores non modo nostros, verum et maiorum nostrorum repetant? Quin igitur haec studia magis provehamus et foveamus? Quin in scholis augeamus harum disciplinarum pondus quae ubique videntur potius conculcari?
© Riproduzione riservata