Vidimus superioribus diebus urbes in Italia iussu magistratuum munitissimas, vidimus copias instructas atque ad continendam vim paratas, vidimus etiam turbas popularium in foris commoveri, qui, modo usque ad ravim clamitantes, modo etiam rixas cum custodibus minitantes, de statu rei publicae conquerebantur. Multae enim causae sunt, ob quae potentibus irascantur, paucae vero viae, per quas ab iisdem audiantur...
Quae cuncta, si quis forte a nostra re publica alienus spectet, miretur profecto ea tamquam collabentis domus argumenta: nam adsunt sane imminentis periculi signa, cum custodes non in alienum hostem, sed in cives armati prodire incipiunt; nec tamen minoris mali vaticinium est, si quidam nihil iam cum rei publicae praelatis agendum arbitrantur, quam ut eos explodant lapidibusque consectentur.
Qua in re, cum potentium peccata nequaquam minuere velim (et, si velim, sane non possim), tamen per illam contumacis plebeculae iactationem quicquam pestilentius mihi surripere videtur, quippe quae ita caelum terramque misceat atque confundat, ut bonis quidem, quicumque adhuc pro re publica satagunt, officiat; malis vero, qui per simulationem saepissime agunt, ansam tradat ut, publicae quietis salutisque praetentu, suam potestatem tamquam inita dictatura confirment, populi vero comminuant.
Hinc subinde oritur civibus plus nimio prudentibus inertia quaedam, quae mala ferre suadet, potius quam in bonis quaerendis periculum subire; impatientioribus vero augetur petulantia atque sinistra quaedam interpretatio, qua ita adversus rem publicam feruntur, ut eam non emendandam, sed tandem evertendam esse credant. Qua quidem condicione nihil perniciosius cogitari potest: non enim illa est libera res publica, quae suos cives aut servire aut rebellare cogit.
Atque ne rem sic in desperatione relinquere videar, ecce non de more supra adscripta, sed subscripta Taciti verba, cuius consilium forsitan et olim audivisse iuvabit: «Sciant, quibus moris est illicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt». (Tacitus, Agricola, XLII)
© Riproduzione riservata