Nuper nuntius qui a Vaticano ad acta diurna orbis totius pervenit,me laetitia affecit et dico de nuntio qui, post sanctissimam diem illam, qua duo Pontifices uno eodemque festo die Sancti Romanae ecclesiae conclamati sunt, nos certiores facit Paulum Sextum Montini quoque mensi octobre huius eiusdem anni beatum proclamatum iri. Cur tam felix fuerimsine, lector, tibi confitear. Vigesimum primum annum vitae meae agebam et post adulescentiam Leuci actam ad ripas Larii lacus, ubi operam meam studiose dederam ad disciplinas liberales accipiendas apud Lycaeum illius parvae urbis, eram tandem illo tempore hospes collegii quod abhinc 1576 munifice condiderat apud Ticinensem Universitatem et dotaverat ad iuvenes Lombardos et Insubres non tam nobili loco natos adiuvandos Pontifex Maximus nomine et rebus gestis illustris qui fuit Pius Quintus Ghislieri, auctor et dominus, inter alia multa quae fecit, pugnae illius navalis apud Naupactum (italice "Lepanto") qua Turcorum naves repulsae fuerunt. Nostrum collegium erat ergo positum sub benigna manu Pontificis Pii Quinti, cuius festus dies nunc quoque celebratur. Quarto quoque anno nos omnes qui hospites eramus illius collegii invitabamur Romam ad visendum et honorandum Pontificem qui tunc solium Petri obtineret. Illo anno, ergo, Romam omnes profecti sumus, et Pontifex tum erat Paulus Sextus Montini a Concesio, apud Brixiam. Et tum ipse, cum sociis meis, primum videre oculis potui Pontificem Romanae ecclesiae, nec alium postea iam vidi. Et erat homo viridi senectute, vultu non tam pallido, sed quasi, ut ita dicam, a sole adusto nisi forte sic videbatur propter candidissimam vestem suam; oculos ante et circum ferebat dulcissime et gaudiose subridentes. Et certiores nos immediate fecit ei gaudio magno esse comitatum et congressionem tam multorum iuvenum. Patienter Pontifex Paulus audivit uniuscuiusque nostrum nomina et unumquemque nostrum benedixit signo Crucis infrontibus addito. Mihi nescio cur manum fortiter strinxit et quaedam dixit quae auribus et corde accepi non sine forti motione cordis et affectuum. Si bene memini: "Unde venis, fili? Quae tua studia?" rogitavit benigne. Puto me turbate respondisse, certe aliquid respondi, sed non tam acute, ut timeo, et prae animi concitatione haec mea verba oblitus sum.Haec est causa quia cum de Paulo Sexto agitur,aures adrigo, quasi de Papa "meo" agatur.
© Riproduzione riservata