martedì 20 settembre 2016
«Est profecto animi medicina philosophia; cuius auxilium non, ut in corporis morbis, petendum est foris» (Cicero, Tusc. 3, 6).Accepimus quidem Socratem, cum iam in vinculis retentus supremum diem obiturus esset, multa cum suis de philosophia copiose ac diserte dixisse, qui denique interrogatus quid de physicis sentiret «Isti – inquit – per canem!, ita cuivis rei causam reddentes sibi placent, quasi quis me diceret ideo in carcere manere, quod ex carne, ossibus, sanguine constem».Haec ille, qui fassus est se olim libros Anaxagorae de rerum natura summo cum studio volutasse. At plura enimvero in illis doctrinis desideravit, quae non manibus oculisve, sed animo ac ratione comprehendenda censebat: scilicet neque pauca sunt in vita humana, neque parvi momenti, quae ad calculos ac mensuram trahi non possunt, aut, si possint, haud scio an non debeant. Nunc vero eo usque crevit physicorum reverentia, ut tandem nihil exstare affirmemus, nisi quod eorum sententia probatum atque corroboratum acceperimus, atque adeo, ab omni superstitionis genere vindicati, in nullius verba iuramus, qui ab istorum placitis abhorreat.At licet quidem per me faciant physici, quidquid ex eorum professione decet: longe enim absum ut commoda, quae nobis ex eorum artibus nonnulla sunt profecta, quasi invidia occaecatus omittam. Praeterea non credo humanitatis cultores, si tali appellatione reapse digni fuere, philosophiam naturalem ex suo contubernio umquam reiecisse. Eos tamen non tam facile patior, qui, omnibus ceteris posthabitis, doctrinas naturales prae se ferunt quasi solam generi humano panaceam. Ad eam enim, quidquid apud homines agitur, quasi ad novam quandam religionem referendum putant. Consilium poscis? Vide novissima physicorum inventa. Vin' animi secreta fateri? Psychologum adi, qui peritior est. Filius est paulo ferventior? Medicos consule, ne mentis morbo laboret. An paulo verencundior? Haec omnia medicamento sedantur. Nihil denique est neque extra hominem neque intra, in quo eorum arbitrium non plurimi habeatur.Atqui cavendum est ne, dum omnia ad hanc certam rationem cogimus, plurima nos fugiant, quae in ea non continentur. Quod ad me attinet, mentem sane mutabo, si quis mihi pilulam dederit, qua sumpta homines tam sapienter quam Socrates vivant, tam constanter obeant.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: