«Mollissima corda humano generi se dare Natura fatetur» (Iuvenalis 15, 131-132).
Interest multum, murosne in tuo praedio instituas an confinia: is, a quo muris dividimur, hostem atque alienum, a quo confiniis, finitimum, contiguum, vicinum appellamus. Illum vi arcemus armisque repellimus; hunc vero seu foederis causa adimus, seu de communi utilitate consulimus, nonnumquam etiam opem ab eo petimus, et utique respicimus. Nunc vero, quam perniciosam opinionem iam dudum explosam eiectamque putabamus, ea
rursus quasi peste renovata pullulat, neque aliter credimus exteros adeundos esse, quam roboris ostentatione pectusque simiorum ritu percutientes. Nempe illae bestiae loco ducis eum communiter agnoscunt, a cuius potentia maxime deterrentur. Unde videndum est ne, saeculi novitate obcaecati, priscam illam ferinitatem tandem reliquisse credamus, neve nos haec praesentis status aperta pericula praetereant: nam, si ad primaevam illam propaginem respicimus, multum sane nos arte machinatoria praestare fatebor, quantum vero humanitate profecerimus, dicere non ausim.
Atqui ob aerumnas istas, quae nobis mortalibus ceu Sysipheum saxum semel atque iterum impendent, si forte desperare coeperimus, toto caelo aberrabimus. Non fuit enim, cum nos genuit, tam noverca Natura rerum, ut huius quasi nativae pestis remedium quoque animis nostris non inseverit. Nam nos cum in aliorum necessitudinem impulisset, primo cognatorum per innatam debilitatem, tum amicorum per conversationis blandimenta, postremo etiam totius societatis, ex qua nobis opes ad vivendum compararemus; cum tales, inquam, e sua quasi materna bulga Natura nos eduxisset, coegit etiam de hoc vinculo utilitatum ac beneficiorum cogitare, unde postea -modo recte ratione utamur, pretiosissimo eius dono- animadverteremus omnium hominum in terris esse communem quandam sortem, mutuis quasi nervis complicatam.
Cavendum est igitur a tenebrionibus iis, quotquot ferinum illud ius ad nos quoque naturaliter pertinere dicunt, seu, quamvis non dicant, perinde agunt. Isti enim, quae sit hominum natura, quae vero luporum leonumve, confundunt; quin immo, dum ita caligant, hominum consortium corrumpunt, Naturam rerum, cui uni fidem in legibus ferendis adhibendam esse aiunt, turpiter offendunt.
© Riproduzione riservata