martedì 12 luglio 2016
Tametsi nobis videtur quaestionem de armis moderandis huius temporis esse, Romani antiqui eadem de quaestione etiam acriter disceptaverunt. Quavis enim seditione vel conspiratione contra rem publicam orta, equites ac imperatores leges constituerunt quibus saltem nonnullis prohibuerunt possessionem armorum. Exempli gratia, Altero Bello Servili supresso, vetitum erat servis in Sicilia arma gerere. Immo, tempore Romanorum, ius civitatis nulli attulit ius arma gerendi.Limen cicumdedit Romam cui nomen erat “pomerium”, in quo spatio, sicut dicit nobis Livius, «neque habitari neque arari fas erat … et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur» (Ab urbe condita, I, 44). Hoc intra spatium nemo potuit arma gerere, ita ut exercitationes militum solum extra pomerium fieri liceret. Itaque oportuit bella gererentur extra urbem. Sulla dictatore, decretum est nemini sicam vel pugionem gerere posse si ea homicidium vel latrocinium facere vellet. Violentia autem denuo exorta, haec prohibitio diminuta est, atque Pompeius ipse hanc spernit legem cum, specie pacis conservandae, copias in Urbem intulit, vetans ne privati eodem tempore arma in Urbe gererent. Denique Augustus licentiam dedit aliquibus – exempli gratia, vigilibus, custodibus et praetorianis – arma in Urbe gerendi.Augustus autem non arma aequavit paci. Cives haud fuerunt tutiores cum ius arma gerendi vigeret. Augustus intendit vires in Legem Iuliam de Vi decernendam, qua ille gestationem prohibuit armorum nisi venandi vel peregrinandi causa. Inprimis, Augustus voluit minuere servos et libertinos quos domini armarent ut nefaria agerent. Contentiones Augusti ad praedores et conspiratores eliminandos finem suum attinxerunt. Pax in Urbe restituta est. Sed prohibitio armorum unam tantum constituit partem consiliorum Augusti ad pericula de re publica tollenda. Ideo discimus a Romanis quod moderatio armorum non est consilium unicum quo homines pace fruantur. Moderatio armorum est solummodo pars totius rationis securitatis publicae conservandae. Neque homo unicus rem publicam protegit. Praesidium rei publicae ad omnes pertinet, quandoquidem cuique est opus et se ipsum defendendi et proximos suos honorandi.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: