martedì 4 luglio 2017
Fuit olim homo, qui magnum operum numerum summa arte confectorum hereditate acceperat. Statuae affabre effictae, tabulae mirabili peritia depictae, opera tessellata admodum varia, ornamenta pretiosissima, gemmae, margaritae et uniones singulari lumine splendentes, ectypa cuius prominentes imagines quasi ex marmoreo pariete exsilire et in vitam induci videbantur, lignea supellex daedalis toreumatis insculpta insignes decorabant maiorum eius hominis aedes, quas conspicuas admirandasque omnibus invisentibus faciebant. Cum tamen homo iste ne tantus rerum diversarum thesaurus usu corrumperetur neve forte a scelestis quibusdam detrimentum acciperet timere coepisset, omnia quanto potuit ordine in pauca domus suae conclavia congesta inclusit loricatisque foribus munivit, quas triplici clave pessulisque firmissimis obseravit. Ex aedium parietibus, atriis mesaulisque omne ornatum, omnia vela acu picta, omne elegantius archisellium armariumve detractum in illa conclavia inferri iussit, ne quis iis usus vel leviter consumeret, neve mali fures ea, insidiis excepta, ratione aliqua eripere possent.
Fuerunt autem huic homini tres liberi haud inhonesti, quorum ex cubiculis ut omnis regius, quo ornabantur, apparatus demeretur item imperavit; ademptis operibus quae parietes udo illitis coloribus illustrabant, ablatis textilibus auro rigentibus, vasis omnibus argenteis, in quibus fortia patrum facta caelata apparebant, alio comportatis, detractis e lectis vestibus arte elaboratis ostroque superbo, miseri illi pueri in nudis frigidisque cellis, pullis ac semirutis muris circumdati, versari cogebantur. Cum tamen instanter efflagitarent ut sibi aditus ad suae ipsorum gentis cimelarchia concederetur, severissimus pater pecuniam a filiis postulabat, ut in illa conclavia nonnisi per breve temporis spatium ingredi liceret; id praetendens, nummos a se caeca hiantique avaritia petitos necessarios esse ad thesauros illos bene servandos, fideliterque custodiendos. Sic liberi, heredes ipsi gazarum maximi pretii, quae plurimi ab omnibus aestimabantur, in ea misera et squalida vitae condicione turpissime ab inhumano parente tenebantur.
Cum, non parvo pretio soluto, aedificia invisi, quae 'musea' haudquaquam proprio nomine nostra aetate appellantur, admiratus plurima antiquo opere et summo artificio facta quae iis in miris pulchritudinis repositoriis procul a vita communi et cottidiana seposita asservantur, mihi suburbia nostra veniunt saepe in mentem, ubi infantes, pueri puellaeque, nihil decorum, nihil venustum, nihil admiratione dignum umquam circa se conspicere possunt; et de illa fabella de fero genitore male liberis suis consulente nullo pacto facere possum quin cogitem.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: