martedì 16 maggio 2017
“Vt enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre”.
Cic. Or., 21

Accepimus haud ita pridem a plurimis nuntiis, quendam hominem, qui mercede soluta sedem in aeroplano occuparat, esse vi a custodibus expulsum, quod numerus vectorum maior quam sellarum esset. Tunc plurimi in cunctis terris exhorruerunt, cum spectavissent ut miser iste e suo loco caesus cruentusque pulsus esset, immo vero tractus. Cuius indignitatis causa nulli non est manifesta: nempe magistri aeroplanorum, timentes ne quae lucri portiuncula eos fugiat, plures tesseras vendere solent, quam homines qui in vehiculo capiuntur, praescii sane aliquot esse a volatu defecturos. Quod si forte secus accidit, quidam homines, volentes nolentes, ab itinere se abstinere coguntur.
Quae cum ita sint, clamores haud immeritos ad caelum extulit turba, castigans violentam immodicam, qua ille inermis vexatus est; nec falso carpserunt multi effrenatam lucrandi libidinem, quae eo processit, ut venditores nulla iam emptorum observatione teneantur. Haec profecto magna sunt, sed illud, meo quidem iudicio, longe maius: quod nihil fuit in ea re, quod custodes praeter legem fecissent. Quid enim? Nam eis probe licet quemcumque hominem ad legem observandam vi coercere. At quaenam, rogas, lex ista? Scilicet si plures sunt vectores in aeroplano, quidam interrogandi sunt, ut discedant; quodsi nullus sua sponte fecerit, ipsis venditoribus decernendum est. Istud quidem cuius arbitrio? Non hominis, sed machinamenti: namque instrumentum computatorium decernit. At quid si tibi non modo non libuerit, sed ne licuerit quidem propter officia discedere? Quid si, ut factum est, tu medicus sis, cui multi aegri sint postridie curandi? Id quidem nihil ad rem: machinamentum decrevit, quidquid ipsum dixit, iure sanctum habetur. At quomodo rem verbis tractare possis? Id pote non est; nullus rationi, nullus orationi locus: omnia sunt numeris supputationibusque acta, a quibus ne unguem latum discedendum est.
Id ergo, quod a nullo deprehendi audivi, in hac re gravissimum fuit estque praeclarum exemplum huius morbi, quo magis magisque laboramus: ea enim subtiliora, quae humano ingenio maxime indigent, ad machinarum arbitrium delegamus, quasi omnes nostrae vitae partes numero atque mensura contineri possint. Nec mirum est, si inde humanitas nostra tamquam suffocata extenuatur.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: