martedì 24 maggio 2016
Dea Romana «Luna», ut dixi, divina est repraesentatio unici satellitis nostrae Terrae. Tempore antiquo, illa saepe depicta est tamquam bigam conducens, «quoniam – ut scripsit Isidorus Hispalensis, luna – gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte et die videtur». Soli vero, seu Apolloni, quadriga attribuitur, «quia per quattuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno et hieme» (ex libro XVIII Etymologiarum sive Originum). Verumtamen cursus anni etiam phasibus lunae saepe computabatur, quandoquidem phases lunae omnibus et singulis mensibus «renovantur». Ut scripsit Horatius: «Damna tamen celeres reparant caelestia lunae». Romani ipsi, ut videtur, calendarium lunare disposuerant antequam calendarium solare condiderunt. Enimvero sunt populi hodierni – sicut Sinenses – qui etiamnunc phasibus lunae utuntur ad dies anni adnumerandos.Sed luna est quoque inconstans et mobilis. Spatium temporis anni non perfecte computatur phasibus lunae. Hoc quidem constat e phaenomeno «lunae caeruleae» quam vidimus, exempli gratia, die XXI mensis Maii. «Luna caerulea» significat vel tertiam quattuor lunarum plenarum in uno ex quattuor temporibus anni, vel secundam lunam in uno ex duodecim anni mensibus.Nomen autem «luna caerulea» nihil ad colorem lunae pertinet. Refert potius ad huius eventus raritatem. Quapropter anglice dicitur once in a blue moon («semel in luna caerulea»), quod Italice significat ogni morte di papa («quandocumque moritur papa»). Utcumque res se habent, quotiescumque luna luce impletur, eam valde admiramur. Ut verum loquamur, non viveremus si luna nobis deesset. Cum enim luna moderetur inclinationem axis Terrae respectu Solis, quattuor tempora anni non haberemus si luna Terrae abesset. Qua re rationem Isidori supra datam audemus mutare, dicendo Lunam potiusquam Solem ver, aestatem, autumnum et hiemem facere. Itaque, rationibus astronomiae habitis, subducamus duo equos Apolloni demusque eos dilectissimae nostrae Lunae.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: