martedì 17 giugno 2014
Filia mea Clara, cum apud Lyceum quod dicitur Classicum quintum et ultimum frequentet annum, iam deligat oportet quam in urbem ad Universitatem frequentandam migret et quem studiorum ordinem amplectatur. Et incerta quidem est, quamvis amet studia humanitatis potius quam disciplinas mathematicas vel physicas.Et heri per horas noctis cum cubarem inter somnum et vigiliam, mecum memoravi illos dies quibus ipse, decimum et nonum annum agens, dubitabam de delectu studiorum meorum. Pater meus, qui paucos per annos scholas puer frequentaverat et in fabrica ferri ubi laborabat saepe viderat iuvenes scientia machinali laureatos celeriter procedere in cursu honorum, ardenter me hortabatur ut deligerem studia architectonica vel machinalia. Soror mea, quae a medicis fascinabatur, me volebat medicum fieri. Valde incertus cum essem optavi pro studiis humanitatis antiquae. Sed, ut verum dicam, confusus eram. Et saepe in vita mea, quae inde secuta est, multa delegi dubitanter.Cur tam insistenter de me ipso, qui sum argumentum nullius momenti, eloquor? Quia nunc, cum sim prope ad tertiam quae dicitur aetatem (vel forsan ad quartam?) perventus, revoco in mentem quae delegerim in vita mea et mihi videor saepe vel potius semper consilia libere cepisse, id est libero arbitrio usus, sed nunc nescio quo modo mihi videor pervenisse quo Dux quidam me manu duxit, quo revera non putabam me perventurum esse. Quis est iste Dux? Fortasse Deus? FortasseCasus, vel Fortuna, vel Tyche, ut Graeci malunt dicere? Nescio, sed non audeo adfirmare Deum ipsum sic in minutissimisrebus humanis intervenire.Attamen nunc vita hominum mihi quodam modo videtur temperamentum inter libertatem hominis et voluntatem superam esse. Sine me per exemplum tibi haec dicere: cum pila a manu quadam iactatur et currit per tabulam alveolatam quae italice «biliardum» dicitur, estne manus humana auctor qui decernit quo pila currat an pila libere per tabulam procedit? At cum numquam fuerim ad philosophiam inclinatus, miror an hesterna nocte oppressus essem abundantia cenae.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: