«Sic facias quaecumque facies tamquam spectet aliquis». (Sen., Ep. 25, 5)
Propone tibi mente, o candide lector, fore aliquando ita constitutam civitatem, cui nullus iam custodum usus accedat: siquidem omnis homo, utcumque in basilica exercitatus (si umquam omnino), facile possit alterius civis arbiter evadere. Finge insuper hac ratione ibidem sanctum iri, ut rectum aequumque observetur, seu, ubi quid flagitii admissum fuerit, id merita poena vindicetur: patebit enim forum quoddam publicum, in cuius muris, quicumque alium praeter morem agentem deprehenderit, nominatim inscribet.
Tunc iam excubitore opus erit nemine, qui solus vigilet omnesque vias perambulans circumspectet: nam quisque erit sui vicini quasi custos ac speculator. Lictori praeterea, qui poenam exsequatur, quodnam tandem erit munus, si una cum hac forensi inscriptione, simul probrum atque infamia flagitiosis exorietur? Quodsi quis talem poenam non tantam esse credat, quae ad omne facinoris genus sufficiat, eundem profecto fugit omnem fidem, omnem benignitatem, omne denique societatis consortium publica ignominia penitus exstingui. Quae nisi adsunt, quidnam, quaeso, illi homini cum suis popularibus restabit? Is igitur aut abeat exsulatum, aut miserrimam vitam agat necesse est. Ac porro ne iudice quidem nova ista atque inaudita civitas indigebit: nimirum haec una erit firmissima legis morisque trutina, ut, quidquid agitur, populi consuetudini congruat eiusdemque arbitrio comprobetur.
Fiet praeterea brevi tempore ut civibus liceat tam mala de aliis, quam bona de se scribere, ut propriam famam tueantur. Quin immo -peream, nisi homines novi!- paucissimi erunt, qui se in aperto esse detrectabunt; itaque omnia sua palam facient omnes, modo maiore laude innotescant.
"Euge!" inquit quispiam, qui pacem publicam quolibet pretio emere sit paratus; "Sic namque infamiae timore omnes obstricti tenebuntur atque adeo semet ipsi in publicum iudicium sua sponte tradent!" Ego autem, cum haec fieri posse mecum reputo (nisi forte iam aliquid simile fit) miror profecto utrum illa civitas an potius ovile sit vocandum, ubi homines tali ratione ad eundem morem omnes compelluntur.
© Riproduzione riservata