martedì 31 maggio 2016
«Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis haec est:/ numine clausa aperit, claudit aperta suo». Sic initium facit Ovidius versuum libri sexti Fastorum de mense Iunio; quem mensem nos ipsi cras inibimus.Carna, Kalendis Iuniis a Romanis commemorata, fuit dea quae viscera hominis protegebat. Curabat enim ut homo bene cibum digeret, ne dyspepsia laboraret. Eo die, Romani «pinguia larda» manducabant et faba «calido farre» permixta, quoniam Carna «nec petit adscitas luxuriosa dapes». Antequam coqui alieni epulas exquisitas Romanis praebuerunt, «sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;/ terra fabas tantum duraque farra dabat». Aliis verbis, Romani victus simpliciores ac fortasse tenuiores sumebant priusquam dederunt se faucium voluptatibus, perpetuas cenas deliciasque sumptuosas sibi apponentes. Exsatiati cibo vinoque, Romani amiserunt consuetudines rusticas quas maiores sui colebant.His quoque temporibus, multi viri ac mulieres ineunt rationem minus edendi mense Iunio ut corpora sua ostentent in litore. Mulieres vesticulas balneares Bikinianas novissimi habitus cupiunt induere, et viri ingentes lacertos formosos iis intendere volunt. Nemo est cui abdomen pingue in campo ludi follis volatici ostendere placeat. Itaque quam multa sunt consilia tabendi in actis diurnis, ephemeribus et programmatibus televisificis! Non tamen minus iuvat, meo iudicio, consilium Ovidii de fabis et farre: «Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis/ ederit, huic laedi viscera posse negant».Quamquam multi sunt modi a peritis proposti quibus graciliores fieri possimus, res est haud arcana: edere minus, exercere se plus ac, ante omnia, mediocritatem semper tenere. Martial scripsit: «Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa/ quae damus, in caelo Romulus esse solet»; quod apertius ita dici potest Romulum eodem cibo in caelo vesci quo vescebatur in terris. Ideo, mensem Iunium ineuntes, praetermittamus corpora nitida et uncta in litore et manducemus rapa ut mentes habeamus sanas in caelo.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: