martedì 5 luglio 2016
Hodie mane, «culmen mundanum» velocitatis omnium vehiculorum ab hominibus umquam constructorum valde perruptum est: «Iuno», siderale instrumentum exploratorium, quo arcana gigantis planetae Iovis penitus mox cognituri sumus, tam fortiter vi gravitatis illius planetae attractum est ut eius velocitas 250.000 chilometra una hora conficeret! Ideo nunc… exploremus!Huius navis sideralis finis erit originem et evolutionem planetae Iovis detegere ut primordia ordinis solaris nostri melius intelligamus. Hac enim altissimi gradus astronavi adiuti, astronomi scient quantitatem aquae in atmosphaera Iovis, quae attinet ad rectam huius planetae formationis theoriam approbandam. Scient quoque eiusdem atmosphaerae compositionem, calorem, motionem nebularum necnon alias proprietates.Hoc instrumento siderali praediti, studiosi poterunt etiam planetae Iovis campum magneticum et distributionem potentiae gravitatis in ambitu eius describere, ut nucleum et structuram huius "Gasici Gigantis" comprehendant. Inquirent porro magnetosphaerium amborum polorum Iovis, in quibus splendidae borealis et australis conspiciuntur aurorae. His perspectis, intelligemus quo modo campus magneticus Iovis suum involucrum gasicum afficiat.Cum magno constent missiones navium sideralium in quas viri mulieresque conscendunt, Nationalis Administratio Spatio et Aeronauticae multa iacit instrumenta sideralia exploratoria quae homines in terra e longinquo temperant. Enimvero inter planetas a longinquo perinvestigandos, nullius splendor emicat tamquam Iovis, de quo mox, Deo volente, multa plus sciemus. Cum autem huius planetae ambitus tam ferox et saevus sit, futurum huius instrumenti sideralis «Iuno» haud habemus compertum.Quamobrem veniunt in animum meum verba Horatii: «Pone me pigris ubi nulla campis/ arbor aestiva recreatur aura,/ quod latus mundi nebulae malusque/ Iuppiter urget». Ideo, per computatrum meum, quo hanc missionem spatialem attente sequar, «ponam» me ipsum «in latere mundi» (id est universi) ubi «Iuppiter» (id est planeta) urget, timens ne haec sideralis navis nimis urgeatur a «Planeta Gigante»!
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: