Imperante Nerone, saevissimo illo principe, qui dicitur sanguinariis et internecinis in arena certaminibus oblectari solitus fuisse, immanis caedes perpetrata est Pompeiis, quae, orta ex levi dissensione inter Nucerinos et Pompeianos in certamine gladiatorio, in atrocissimas hominum rixas et foedissimas occisiones devenit. Nam, cum utriusque oppidi coloni, rustica procacitate, se mutuo lacessentes primum ad contumelias, dein ad lapides, demum ad arma venissent, praepollente Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur, multi Nucerini ex altis amphitheatri muris sunt praecipitati; alii, trunco per vulnera corpore, in vias se dedere; alii denique crudelissima morte interficiebantur. Itaque haud pauci Nucerinorum in oppidum revecti sunt mutilo corpore, ac multi filiorum vel parentum mortem deflebant lugebantque. Cuius rei iudicio ad senatum relato, Pompeiani per decem integros annos publice prohibiti sunt gladiatoriis spectaculis; eorum societates sunt abolitae et dissolutae; omnes, qui seditionem conciverant exilio multati.
Haec traduntur de illa aetate, qua Nero imperavit, qui omni humanitate expers, singulari diritate atque immanitate deterrimus fuisse fertur; qui tam multos innocentes trucidaverit et in matris necem crudeliter exarserit. O feliciora tempora nostra, quae a tam barbaris saevisque principibus immunia et libera esse dicuntur! Quae populari illo dominatu, quem Graeci democratian vocitant, reguntur et temperantur; quibus virtutes fortitudinis, prudentiae, iustitiae, cupiditatum omnium moderationis non disiunguntur a generis humani caritate, cum a stoicis, tum praesertim a Christianis decantata. Cum igitur penes populum sit ius, arbitrium et norma agendi, videat populus quid sit faciendum, si forte quis eorum, qui cuidam lusorum turmae faveant, ab alterius turmae fautoribus debacchantibus obtruncetur; videant ii, qui certaminibus praesunt: quid ad rei publicae moderatores? Quid ad eos, qui ad gubernaculum sedent? Ut apparet, res publica non est iam res populi, sed omnia ad illa tempora rediere, quibus homines passim per agros nulla lege coerciti vagabantur.
© Riproduzione riservata