giovedì 14 febbraio 2019
Cum adulescens et iuvenis essem, amoena tangebar specie locorum: illorum montium qui sunt silvis nemoribusque vestiti atque convallium saltuumque reconditorum; orarum litorumque sinuosis anfractibus eorumdemque suavissimo aspectu fruebar delectabarque; assiduo lucidorum nitidissimorumque amnium murmure, alto et agresti silentio, volucrum in arborum ramis non diurnis modo concentibus, sed nocturnis quoque percellebar; neque modo, quotiens urbanis tumultibus me eripere potui, cupide in ea loca, ut e procellis tempestatibusque in tranquillitatis portum, confugere solitus eram; verum etiam libros undequaque corrasos et in unum congestos avidissimis lustrabam oculis, animumque curiosis avium ceterorumque animantium descriptionibus integris otiosisque pascebam horis. Annos igitur quattuordecim natus, nomen ad sodalitatem amoenitati locorum ferisque tuendis dedi, cui actuose naviterque operam per non breve temporis spatium navare perrexi. Quoniam autem caedis conspectum, cum animal iugulatur, excorticatur, in frusta secatur (quae omnia me puero in ipsis lanienis haud raro conspici poterant), iam sustinere nequibam, abstinere me coepi a carnibus, neque iam vesci volui animantium membris, quae modo mugiverant, vocem ediderant, movebantur et videbant, ne vivum ipse cadaverum sepulchrum, ut ait Pythagoras, fierem. Sentiebam enim totam rerum naturam quasi vinculo quodam et nodo omnibus suis membris apte contineri: unam esse hanc pulchram omnium animalium in terris familiam, neque posse me facere ut pietas ventris libidine vinceretur. Libere igitur ac libenter iis unis cibis frui coepi, quos terra gignit, vel iis, quos haud cruente cicuratae nobis praebent bestiae. Attamen, cum nunc temporis iis tantum vesci in pretio esse coeperit, quae a terra stirpibus continentur, ceterosque homines, qui ab esu carnium non sese abstinent, quasi sceleratos habere omni exsecratione dignos, idque ea praesertim de causa, quod vaccae, boves ceteraeque pecudes aera terrae circumfusum polluant inquinentque, ita ut ne caseis quidem ovisque ali novae huius et inauditae religionis asseclis fas esse videatur, nescio equidem risumne tenere an lacrimas effundere debeam.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: