“Europa” Graecorum lingua illud sibi vult, quod Latine “amplam visionem” dicimus: veluti cum in summum altissimi montis verticem ascendimus, unde, spectaculo liberiore permoti, oculorum aciem in regionem latissime patentem intendimus, et animo immensa cogitationum spatia complectimur. In Graecorum fabulis Europa traditur fuisse Agenoris filia: eius scilicet qui, ut ipsius nomen aperte declarat, “viros ducit”; est praeterea neptis Lybiae; fertur vero etiam Asiae soror esse, eodem Neptuno patre nata (Schol. ad Aesch. Pers. 185 = Andron. Halic. Fr. 7 Fowler). Mihi placet credere Graecos hisce fabulis hoc significare voluisse, Europam semper longe lateque prospicere debere, ne in minutis nullius ponderis rebus occupata suum obliviscatur officium: ut perspicacissimo amplissimoque animi intuitu perpetuo ad spatia sine fine mentem intendat, et, unis rebus terrenis nequaquam contenta, os sublime et erectos ad sidera tollat vultus; summaque ope nitatur, ut maxima caritate, omni deposita insana et furiosa imperandi dominandique libidine, totum hominum genus ad meliora, ad sublimiora, ad nobiliora perducat; recordeturque se esse Asiae sororem, quacum vires coniungere decet ut Africae, aegrotanti et inopia laboranti aviae, subveniat, succurrat, omnique ratione opituletur. Cum autem ea, quae nunc in Europa per scelestorum globos uni lucro immodice undique corradendo inhiantium fieri solent considero, nihil nisi disiecta et lacera illius virginis membra video, quae olim Iovem ipsum, hominum deorumque patrem, ad sui amorem adduxisse dicitur; immanes enim et saevissimos video latrones, qui postquam Graeciae, nostrum omnium sacrae parentis, ferinis morsibus discerptae cruenta frustula humi prostrata reliquere, crocodilorum instar fallaces et simulatas effundunt lacrimas, neque tamen quidquam faciunt, ut maleficiis suis aliquo pacto medeantur; annonae nescio quam caritatem (unam caritatem, quae non est eis ignota) praetendentes causantesque, ita communem omnium rem administrarunt, ut divites impleverint bonis, pauperes autem dimiserint inanes, egenos, ad summam mendicitatem redactos; praeterea cultum et humanitatem pessum dederint, thesaurorum nostrorum margaritas, quae quidem non in arcas loricatas avidis manibus indi possent, sed in animos assiduo amore conderentur, pedibus conculcaverint et tandem conversi nos omnes disruperint.
© Riproduzione riservata