martedì 20 dicembre 2016
«Remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia?» (Augustinus, De civitate Dei, IV, 4)
Peream, nisi corruptela sit cum imperio cognata. Aetas utique suo Verre vacavit nulla, neque populus umquam tanta beatitudine floruit, quem non vel Nero quidam aviditate oppresserit, vel crudelitate Phalaris. Nolim igitur, sicut ii, quibus non tam emendare, quam castigare placet, in solitam censuram quasi cantilenam omnibus tritissimam incurrere: sunt iam qui, uno vocis anhelitu, in cunctos potentes vel ambitus, vel repetundarum, vel alius cuiusvis criminis accusatos increpare soleant, idque multo scientius ac vehementius, quam ipse facere possem.
Verum enimvero, quoniam de flagitiis in civitatis gubernatione disserere coepi, ex re multo magis mihi facturus esse videor, si ad illam quaestionem accedam, unde cetera mala, quasi multiplicia Hydrae capita, perpetuo renovari arbitrer: in eo videlicet fallimur, quod privata a publicis non modo distinguimus, verum etiam discernimus separamusque adeo, ut altera ab alteris omnino seiuncta retineamus.
«At contra – inquiet quispiam – peccatur saepe, quod munia publica quasi privata negotia geruntur!». Sed quisquis ita dicit, potius caligat neque videt eum, qui in munere publico sua captat commoda, non privatis publica coniungere, sed potius subiungere. Ego quidem eum recte de privato publicoque sentire existimo, qui privata bona publica utilitate contineri atque adeo custodiri intellegit.
Nam, licet non defuerint qui rem publicam non alia de causa constituendam autumaverint, quam ut singulorum commoda tueatur, eos non de civibus iure sociatis, sed de quodam latronum contubernio dixisse credo: nam nemo perpetuo timet, ne a suis vicinis seu furtum seu damnum accipiat, nisi qui se inter praedones habitare probe novit. Coetus vero, quem rem publicam vocamus, perinde atque corpus magnum est, quod iure tamquam aequa temperatione regitur; quae si forte absit, primum unum membrum, deinde tota nervorum implicatio laboret necesse est. Unde satis apparet salutem unius membri ex eo pendere, utrum reliqua omnia vigeant.
Quae cum ita sint, iam non illud consideremus, quot gubernatores cum publico damno ditescant, sed potius quotus quisque civium ad publicam salutem spectare consueverit. Age, calculos pone; miraberis plerosque cives a corruptis principibus non ita multum diferre: nam isti semper possunt, quod illi saepe volunt.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: