Riprende la rubrica “Mercurius” curata da Luigi Miraglia, direttore dell'Accademia Vivarium Novum di Roma. Ogni volta toccherà temi attuali in rapporto con la tradizione classica. Appuntamento al giovedì, ogni due settimane (nel prossimo, accanto al nuovo testo latino, la traduzione della puntata precedente).
«Tu ergo meum promovebis, equidem vero tuum. Manus manum lavat, ut aiunt». «Quid vero de illo molestissimo iuvene, qui, plurima per annos rimatus, quae ex suis vestigationibus collegit ea non modo apud nostrates, verum etiam in aliarum gentium commentariis typisque summae notae vulgata quoquoversus diffudit sparsitque? Non enim ignoras eum in certamen descendisse, paene pro certo habentem se, tanta doctrinae operumque supellectile onustum, facile victorem evasurum, cum iam in eorum eruditorum coronis, qui in aliis Europae et Americae regionibus versantur, hac in provincia praestantissimum locum una et consentienti omnium voce obtinuisset?». «Abeat in malam crucem malumque cruciatum! Haudquaquam te fugit quoties conati simus eum ad nostras tacitas leges redigere, quam saepe frustra efficere voluerimus, ut nobis nostrisque agendi rationibus morem gereret; noluit umquam nostras iampridem inveteratas ingredi vias, ab innumeris ante calcatas; numquam
obtemperare iussis, numquam nobis, ut decet hominem, qui nondum ad cathedram pervenit, modeste parere. Superbe respondit nostra placita indigna bono viro esse: pereat igitur; quid ad nos? Eius exemplum prae oculis habeat quicumque posthac dicare se nobis in clientelam nostraque obrussa aestimari recuset!». «Rectissime dicis. Mirum praeterea esset, si illi fidissimo adulescenti pedisequo, qui iam aliquot annos mihi officiosissime famulatur, qui multa pro me, at meo nomine, scribit, qui bibliothecas ad libros mihi utiles scrutandos assidue frequentat, qui me huc illuc pro libitu meo raeda sua vehere solet, hunc inutilem ac sciolum iuvenculum praeferrem, cuius una virtus haec est, quod diligenter disciplinae nostrae studuit, multa suo Marte didicit, multa repperit humano generi fortasse non spernenda... Res scilicet nullius momenti in hac alma commodorum matre, cuius uberibus nutriti, usque ad nostram pinguem condicionem, qua nunc tandem, post longum servitium, fruimur beati, pervenimus, quasi in portum quietis, post diutinam navigationem per multa et turbida maria!». «Quid ais? De quo “adulescente” hariolaris? Iam enim, te alio animum advertente, senectutem prope attigit, pellucidus macie, amisso paene oculorum lumine, contorta et repanda dorsi spina, tam lucifugus quam qui maxime, nervis infirmus, voce tremula; citus modo, modo tardus incessus: vicinior capulari ac decrepito seni, quam adulescenti: anne oblitus es eum tricesimum iam annum tibi inservisse?» «Primum serviendum, postea regnandum! Haec sit nobis semper aurea agendi norma!».
Cum talia aut similia in actis diurnis legimus fuisse “professorum” in Atheneis inter sese colloquia ante publica certamina celebranda, illud animo occurrit: qui non aluit in se interiorem illum canonem, de quo immortales scripsit paginas Ianus Vincentius Gravina, eum nulla constringet humana lex, nulla poena coercebit.
© Riproduzione riservata