giovedì 23 novembre 2017
Ultimum de Historiae studio verba fecimus, quae, ut magistra vitae, oculatos suos discipulos res docet a maioribus gestas, quibus dein modo imitanda modo vitanda exempla proponit.
Nunc rursus de veterum exemplo sumus locuturi, ac praecipue de illustrissimorum pictorum et sculptorum perennibus operibus, quae quidem, ut nostra fert opinio, multo magis prodessent, si non in museis inclusa manerent, sed passim potius, in viis et aedibus publicis constituta omnium civium oculis paterent.
Quaenam est causa qua conservare potius opera quam eorum conspectu cottidie frui volumus? Fateamur verum: quod novis artificibus diffidimus, neque credimus eos tanta et talia monumenta suis manibus efficere posse, qualia olim fiebant. Immo, artifices ipsi viribus diffidunt suis, cum maiorum exemplo adversari malint quam ea imitari.
Artifices autem, qui olim fuere, noluerunt ingenia sua abscindere ab operibus veterum manibus factis, nam inde non modo sibi elementa ad novum aliquid procreandum adipiscebantur, sed etiam - ut bene apparet apud Isocratem, suadentem ut idem de moribus et adeo de re publica tota faciamus - illos, qui praecesserant, eo consilio ante oculos habebant, ut cum iis quasi certarent aliquid maius prolaturi, sed remoti ab absurdis aut insolentibus consiliis, quae nunc ubique pullulare videntur. Ecce causa cur quaedam opera - ut apud Chaeronensem philosophum legimus -, quamvis nupera, inde ab initio “classica”, ut aiunt, nasci possint. Quid vero nobis tantae curae sint artes pingendi, sculpendi, architectandi? Audi, care lector, luculenta Plutarchi verba, qui in “Vita Periclis” patefacit quanti in societate humana sint tales artes: nam affirmat illum inclutum Atheniensium ducem spectaculis Musarum plenis populum instituisse; attamen bene animadvertendum est, nullum in periculum populum irruisse, principibus artes regentibus. Quonam vero modo haec evenissent sine liberi iudicii detrimento, prudenter rogaveris; cum libertas poetis et artificibus detur ut ingeniose, sed non insolenter, argumenta tractent, nemo vere potest cogere humanam mentem ad gignendum aliquid iam constitutum; an Sophocles caeca quadam ratione Pericli obtemperabat ? Num Eurypides non ausus est contra res ad Miletum gestas versus effundere? Quin etiam Terentius suo ingenio, contra Catonis opinionem, Romanorum turbam instituebat. Multis post saeculis etiam Molière, Gallus ille comoediarum scriptor, mores desipientium et vanam tumentium gloriam carpsit; simulacrorum formis Canova magnos hominum animos
per membrorum convenientiam incitabat; saeculo vicesimo multi fuere qui, summo artificio opera pingentes, gesta maiorum et facta praesentia bona aut mala iudicarunt, ob oculos, in aedificiorum parietibus, ubi rei publicae administri aut principes versaturi erant, sua ipsorum iudicia ferentes. Quid igitur miramur nostros artifices, abscindentes omnino a veteribus sua opera, saepe nonnisi effeta quadam monstra proponere?
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: