martedì 18 luglio 2017
Cum agricola vult quendam agrum colere ut uberes efferat fruges, terram ligone subigere inertesque herbas stirpitus extrahere non sine magno labore incipit; quibus rebus perfectis, semel et iterum arat, dein glebas aratro excitatas frangit; in sulcos semen spargit; quod sparsum stercoratur et irrigat: est tum exspectandum donec maturescat et germinet; noxiae tamen herbae pullulantes omnia invadunt. Opus est summa animi patientia, qua agricola industrius herbarum omne genus segetibus inimicarum manu impigra evellit. Postquam hoc modo multum sudavit et alsit, assiduus ille ac diligens colonus cum laetas viderit segetes tandem messi maturas, in sinu gaudebit. Nondum tamen cessare ab opere licebit. Necesse enim erit falcem supponere aristis: et probe novit villicus se tantum fructum habiturum, quantum operae dederit. Frumentum ita carptum in horrea comportabit, ubi stipatum servabit, donec tempus veniat triticum comminutum in farinam convertendi. Talis est agrorum cultura: res quidem laboriosa, quae tempus et vires postulat, ut ex minimis seminibus ingentes fructus nobis comparemus. Ex hac arte colendorum agrorum nomen duxit animorum ille cultus, qui, cum hominum proprius sit, 'humanitas' quoque est appellatus: item enim animi sunt praeparandi non parvo labore, pravique affectus, qui in nobis radices altas egerunt, domitandi aut extirpandi; iterum iterumque nodi solvendi, nimiumque nostri studium et invidiae, quasi glebae superbia induratae, concidendae et occandae; bona et salubria spargenda sunt semina, quae ex honestis disciplinis nobis suppeditantur; assidua lectione, meditatione, colloquio cum prudentioribus semina illa sunt identidem irriganda; cavendum perpetuo est, ne infestae quaedam consuetudines aut vitia animum invadant. Si quis ardua haec omnia longum tempus perpeti valeat, is haud parvos ex hoc diligenti labore reportabit fructus. At nunc res tantum ad audientium plausum in praesens consectandum factas nobis videre videmur: festos quosdam litterarum dies, spectacula, ludos magno cum apparatu celebratos, avocandis hominum animis, quam ad severa et gravia convertendis aptiores. "At inde non parvum lucrum fit!" Fremant omnes licet, dicam quod sentio: pecuniae omnes thesauri, qui hominum industria colliguntur, ad eorundem animos colendos sunt destinandi, neque animorum cultura compendio faciendo inservire debet: nam virtus, quae ex animi cultu enascitur, una via est ad bene beateque vivendum: vitam vero beatam finem totius humanae rei publicae esse cuilibet aequa lance haec perpendenti plane apparebit
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: