martedì 25 marzo 2014
Tragoediae in theatris actae certe captabant aures et oculos spectatorum. Et qui elementa litterarum didicerant poemata de rebus bellicis Romanorum volentes legebant. Sed quales erant versiculi et proverbia et cantiunculae vel adagia a populi sapientia deprompta, quae apud cives litterarum expertes cantitabantur memoria tradita? Puto mercatores, servos,pistores vel fullones et (cur non?) nutriculas in cubiculis, eodemque modo adulescentes in Campo Martio, in tabernis vel in porticibus inter se dicere solitos proverbia et adagia ut facilius commentarentur nova facta quae cotidie gesta Romae erant vel ut traderentur consilia et hortamina popularia ad dolores corporis aegrotantis herbis vel potionibus medendos.Quarum populi sententiarum philosophia, ut ita dicam, demonstrabat nihil umquam novi sub sole esse: «Hoc fit hodie, sed semper fuit antea eodem modo». Quod quietem cordibus infundebat. In proverbiis exprimendis maiores nostri utebantur verbis tempo perfecto ad rei consuetudinem exprimendam et orationis figuris, ut qui proverbia dicerent viderentur non ex improviso et sponte sua adagia creavisse sed ex antiqua auctoritate ea detraxisse. Volo vobis exemplum afferre: incipiamus ab infantibus et ab eorum nutriculis. Canit nutricula quaedam in cubiculo, pupum vel pupam in gremio habet et tenue lumen spargitur per cubiculum a lychno: «Lalla lalla lalla aut dormi aut lacta». Litteram, quae liquida vocatur, «l»-, totiens repetitam puto quietem et pacem puerulis infantibus infundisse sic ut possint vel lactare vel in somnum demergi. Et hanc cantiunculam non ipse inveni sed legi in commentariolo ad Persii saturam tertiam.Romani et praesertim qui divites essent et cibo cotidiano abundarent (sicut factum est de Ennio) saepe in podagrae morbum acerbum valde incidebant. Qua re medicina popularis suggerebat hoc tricolon dicere id est hanc sententiam tribus membris subdivisam: «Terra pestem teneto/ salus hic maneto/ in meis pedibus». Terra, quae advocata est quia pedes semper contingit, per futurum imperativum iussa est dolorem pedum in se tenere et hoc verbum puto infirmum dicere cum pedibus terram pulset. Et postea aegrotus idem salutem invocat et iubet eam manere in pedibus suis infirmis.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: