martedì 19 novembre 2013
Narcissus antequamflos fragrans fieret quem saepe fluminum ripas exornare vidimus et saepe fortasse furtim carpsimus filius fuit Cephisi amnis et ab aqua natus aqua periit fato crudeli. Patri suo oraculum interroganti deus respondit Narcissum victurum esse usque ad extremam senectutem si modo se ipse numquam conspexisset. Erat ergo Narcissus pulcherrimus iuvenis et ut fit amore accenderat virgines et aequales. Sed eas Narcissus non curabat et fortasse ut puto ne animadvertebat quidem puellas quae oculos in eum cupide figebant. Inter quas fuit nympha Echo quae timido et delicato corde cum esset frustra Narcissum adsectata denique a silvis ubi ambo vivebant recessit in loca aspera et montuosa: a cibo se diu abstinuit et ab aqua nomenque tantum amati pueri submissiore voce susurravit et sic cotidie consumebatur. Post aliquot dies corpus nymphae gracile factum evanuit: vox tantum miserae amantis in altis montibus mansit quae etiamnunc recinit viatorum voces. Quamquam Narcissus videri potest fortasse innocens peccavit ille contra numen Veneris, sic ut olim Hippolytus fecerat qui venationes Dianae sacras curabat neglecta Venere et aequum modum excedebat. Sunt enim adagia antiquissima quae hortantur nos ne quid nimis agamus quia in medio stat virtus. Ultio quam Graeci putabant deam esse fecit ut Narcissus longum iter suscipere vellet fervidissimo aestatis tempore et precata est ut Sol qui per caelum currum suum ducebat ardentissimis radiis Narcissum iceret. Siti captus Narcissus fonte quodam reperto in aqua tamquam in speculo se ipse tum primum vidit. Ut se vidit sic periit, secundum oraculum illud quod supra narravimus. Amore captus enim conatus est imaginem suam complecti et aqua eum hausit. Si fortasse requiris carissime lector cur hanc fabulam tibi narraverim puta Narcissum quoque, ut Philoctetes et Sisyphus quorum historias antea tibi narravi fuisse exemplar vel si dici potest archetypum (quo verbo Plinius jr. usus est) multorum qui nostris temporibus nimis se nomenque fortunamque suam amant omnibus neglectis quibuscum vivant et contemplentur in speculis habitum faciei comamque curent magis quam animum suum.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: