martedì 5 novembre 2013
Quid sacerdotes in exercendo ministerio habent commune cum agricolis qui ad semina serenda laborant et ad messes falce vel machinis secandas?Etquomodopossunt Sacerdos et agricola consociari cum viris doctis multa et varia doctrina praeditis? Unum et id breve verbum iis omnibus commune est. Dico de verbo quod est «colere» a quo cultus, agricultura nec non animi cultura descendunt. Agricolae rura colunt id est cotidie in campis laborant ut terram a saxis purificent, campos arent, aristas secent, frumentum a paleis liberent. Nullo anni die a labore agricola vacat. Si caelum pluvias minitatur agricolae instrumenta et machinas praeparant; saepe agricolae villa apud praedium est et ratio et quasi dicam cognatio agricolarum cum arvis constans et continua est et quasi cum matrimonio quodam comparanda est. Antiquis temporibus agricolae quasi sacerdotes lustrationes praedii celebrabant. Si agricola es semper agricola eris: severa amans terra est et quae non toleret neglegi vel deseri. Verbum «colere» indicat ergo laborem cotidianum unam in rem impensum et is qui terram laborat et terra, quae laboratur et dat fructus, stricte coniunguntur. Quod similiter dicatur de sacerdotibus qui cum semel, ut in proverbio est, sacerdotes facti sint semper sacerdotes erunt. Cultus eorum est Deo devotus: et numquam Deus potest deseri vel negligi, nec umquam est a cultu Dei liber sacerdos etiamsi iustum otium interdum quaerat. Deus semper praesens est nec sacerdos scit quando fideles sacramentis egeant vel consiliis.Et hoc recte cultus Dei vocatur. Ab agri cultura, de qua diximus, nata est denique uno mutato verbo cultura animi quae et simpliciter vocatur cultura. Quam si comparaveris cum vita agricolarum et sacerdotum plane videbis culturam non esse summam librorum quos in schola puer legisti et dein adultus neglexisti. Non est cultura animi cista vel arca in cella quadam oblita quam pulvis obruat sed est potius officiumcotidianum sine fine quod nos adiuvat ut prudenter sine timore ullo, conscientia usi et scientia fisi temporis acti respondeamus novis et necopinatis rebus quae in vita omnium fiunt.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: